Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

ALFÖLD

Hic fundus fuit fratrum heremitarum 69 desertus, verum temporibus Francisci Nemethy erant Turcarum metu perculsi, consederant aliquot coloni, qui ad haec usque tempóra ab omni solutione taxarum, censuum, nonarum fuerunt immunes, non tamen a servitiis liberi, quare in arbitrio sacrae caesa­reae maiestatis et Camerae Scepusiensis eius maiestatis situm est, quid de istis decernere voluerit. Conscriptio portionis Vamoswyfalw ad ripam fluvii Bodrogh versus orientem 70 sitae, anni 1573. Numerus et nomina colonorum integrae sessionis. Petrus Kozorwss Gregorius Josa | Ladislaus SeÖlye | Ioannes Molnar | Martinus Vargha. Mediae sessionis. Thomas Botos | Petrus Major | Ioannes Vi do | Emeri­cus Vargha | Blasius Somogy | Relicta Andreae Vargha | Emericus Totth | Andreas Thotth | Matthaeus Juhasz | Gregorius Zamuthay | Andreas Frany j Andreas Somogy | Demetrius Molnar. Inquilini proprias domos habentes. Gregorius Olah | Andreas Keöppew | Benedictus Huszty | Caspar Nagpeter | Gedeon Molnar | Ioannes Oswald ¡ Petrus Totth | Ioannes Swlye | Franciscus Barany | Petrus Kys | Nicolaus Bartha. Inquilini in aliorum domibus. Stephanus Sewlye | Petrus Totth | Lauren­tius Tompa I Gregorius Nagy | Matthias Teöreok. Census. Censum ordinarium dare debent in anno semel ad festum Sancti Martini, quilibet integrae sessionis f. 1, mediae sessionis d. 50. Inquilini domos proprias habentes et etiam in aliorum domibus agentes sine differentia debent dare singillatim d. 25. Proventus. De seminatura eorum, tritico, hordeo et avena, ex terris locorum desertorum nona et decima simul ad arcem Tokay dantur. Inde pro­venire dicuntur per annum cubuli tritici 20, 25, aliquando etiam 60, iuxta anni fertilitatem, alias plus minus. Decima ex agnis et apum alvearibus ad episcopatum Agriensem percipitur, hinc etiam octava pars parocho eius loci cedit. Habent hic silvas glandiferas copiosas circa fluvium Bodrogh communes cum possessione Sara. Inde ex porcis decima integra, cum videlicet ad glandines ex diversis locis porci appelluntur, percipitur, cuius pars dimidia integre ad arcem Tokay datur,» altera pars dimidia fratribus heremitarum 71 cedit, ipso­rum enim est possessio Saara. Inde ad partem dimidiam in arcem Tokay cen­sum aliquando decern, 12, alias plus minus provenisse dicuntur. Porci infra numerum denarium, unde decern excipi non potest, redimuntur d. octenis, supra autem numerum denarium, ex quibus decimam dare non possunt, re­dimuntur d. 5. Pecuniae enim istae in partes duas dividuntur, quarum pars dimidia ad arcem Tokay datur, altera pars fratribus heremitis cedit. Unde per annum provenisse dicuntur in partem dimidiam f. 4, aliquando etiam plures, iuxta anni fertilitatem. Est hic telonium, hic de singulis oneratis currubus d. 4, vacuis vero d. 2, uno équité d. 1, pedite obulum exigunt. Inde per annum provenire posse di­cuntur f. 32, aliquando plus minus. 69 A gönci Szent Katalin-monostor pálosai, akiknek a szomszédos Ladányban is birtokuk volt, vagy a tokaji pálosok. 70 Talán : Tokajtól keletre. 71 A pataki pálosrendház „remetéi".

Next

/
Oldalképek
Tartalom