Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

ALFÖLD

Habent hic promontoria, unde ex vino nona ad arcem Tokay datur. Inde provenisse dicuntur vasa vini 2, 3, 4, aliquando plus minus, pro anni fertilitate. Decima ex vino ad episcopatum Agriensem datur, cuius pars octava parocho eius loci cedit. Exteri vineas habentes in vineto in 72 istius possessionis debent solvere tempore vindemiarum singulum pabuli cubulum, panes binos, gallinas singulas. Extranei foenilia propria habentes in territorio istius possessionis de­bent solvere cubulum unum pabuli, hordei videlicet aut avenae. Sunt hic clausurae piscium duae, unde pars tertia in usum arcis Tokaja datur, duae partes ipsis piscatoribus, qui clausuras faciunt, inde parum ali­quid ad arcem Tokay provenisse fatentur. Tempore enim veris tantum hic pisces in aquarum inundatione prendentur. Est hic foenetum sacrae caesareae maiestatis ad arcem Tokay, unde foenum falcari potest orgiis 4, aliquando 5. Pro mulcta effusi sanguinis, pro vibice et aliis querelis semper d. 40 exiguntur. Aduiteri iuxta leges possessionis secundum suum meritum puniuntur. Mimera dant de iure in anno tribus terminis iuxta suam facultatem, ad festum Paschatis, Pentecostés et Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi. In educillationibus vinorum per omnia idem modus in exhibendis ser­vitiis omnibus, sicut aliis in locis suprascriptls semper observatur. Conscriptio pagi Ond integri, anno 1573 Numerus et nomina colonorum integrae sessionis. Stephanus Cheh | Benedictus Totth | Ioannes Mese | Gregorius Totth | Paulus Mese | Martinus Cziako I Ioannes Barczy | Stephanus Wass, obiit 73 | Martinus Zekeres in Azalo I Stephanus Mese | Blasius Zilagy | Sebastianus Mese, obiit | Martinus Czekey, obiit. Inquilini. Petrus Teokéss, Aszaló | Emericus Troczan | Ioannes Kossa | Albertus Nagy | Franciscus Mathiwss | Urbanus Thotth | Valentinus Kotero, obiit [ Relicta Ioannis Vargha, obiit | Franciscus Thotth | Paulus Cheh, Azalo | Urbanus Siposs | Relicta Pauli Cziako in Lyszka | Benedictus Thotth | Augus­tinus Zederjes, obiit | Ioannes Zederjes, obiit ¡ Gregorius Boldisar, obiit | Nicolaus Thotth, Erdeőbenje | Ladislaus Thotth, Vaska. 74 Census. Censum ordinarium dant in anno semel, ad festum Sancti Martini quilibet integrae sessionis debet dare singulum f. Hungaricalem, mediae sessionis simul 2, 75 inquilini dant sine differentia d. 20. Cum autem coloni mediae sessionis habere volunt terram sessionariam, 76 et ii debent sol­vere f. no. 1 Hungaricalem. Proventus. De seminatura eorum, tritico, hordeo et avena nonas dare debent ad arcem Thokay, hinc provenire dicuntur tritici gelimae 12, 16, 20, alias plus minus. Vernales parum admodum. De frumento, agnis et apum exa­minibus decima ad episcopatum Agriensem datur, inde pars octava parocho eius loci cedit. De porcis suis nullas decimas dare tenentur, nisi cum ad glan­72 Az „in" szót itt tévedésből ismételték meg. 73 A zsellérek halálára és más helységbe való költözésére vonatkozó adatokat utólag, helyenként a lap szélére vagy a személynév elé írták be. 74 Valószínűleg Baska. 75 Ti. ketten együtt ugyanannyit. 76 Ti. egésztelket.

Next

/
Oldalképek
Tartalom