Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
decimis porcorum decimalium singuli coloni integrae sessionis dant d. 48, mediae sessionis d. 24. Muneralia. Isti cum possessionibus Paskahaza, Rososnya, Gachalk et Pelsewcz Ardo in feriis Paschae dant bovem unum. Alias pro ipsorum voto et arbitrio öfferunt honorífica muñera. Propria domini. 1. Est hic terra arabilis propria domini, quae (ut dicitur) fuit quondam curiarum duarum nobilitarium, sub duabus calcaturis, quarum una capere potest cubulos Cassouienses 16. 2. Altera viginti. 3. In terris arabilibus fundorum desertorum ad rationem sacrae caesareae maiestatis seminaverunthic cubulos Cassouienses avenae 1.8. 4. Sunt hic'foeneta tria, quae per homines 20 possunt defalcan et producere possunt orgias foeni 10, alias plus minus . Mulcta et servitus, prout alibi, ad arbitrium officialium. Conqueruntur de immodicis servitiis, praesertim tempore provisoratus Francisci Vrsinj exhibitis. Rososnya Balthasar Koswh iudex fatetur totalem hanc possessionem fuisse hereditariam Francisci Bebek. Distat autem a Zendrew milliaribus tribus et sunt tributarii Turcis, quibus in taxam dant f. 75, mellis pintas 10, butyri similiter 10, pro vacca mulgibili f. 4 singulis annis, agnellos 2. Pro servitiis exiguntur ab eis f. quattuor. Nomina colonorum integrae sessionis. Sebastianus Kozwh | Antonius Mezaros | Ambrosius Bolthys | Balthasar Kozw. Mediae sessionis. Damianus Eche | Urbanus Benko | Andreas Hannez | Georgius Eche | Antonius Hannez | Paulus Benedek. Inquilinorum in propriis domibus agentium. Clemens Lwkach | Emericus Kwkwk I Gregorius Kowach | Urbanus Zewke. In alienis habitantium. Michael Gyergh | Caspar Lwkach | Petrus Hanko | Albertus Balas. Fundi deserti 4^2 • Census Ordinarius. 1. In feriis Divi Georgii coloni integrarum sessionum singillatim dantd. 12, mediarum sessionum d. 6. 2. In feriis Divi Michaelis integrae sessionis coloni singillatim dant f. unum, mediae vero sessionis d. 50. 3. In feriis Nativitatis Domini coloni integrarum sessionum dant d. 12, mediae sessionis d. 6; similiter coloni integrarum sessionum dant gallinam unam, cubulum avenae Cassouiensem 1, plaustrum ligni 1, mediarum sessionum coloni ambo gallinam unam, cubulum avenae, plaustrum ligni dant. Proventus. Ex frumento, hordeo, avena, siligine, spelta, apum examinibus, fetura agnorum dant nonas. In feriis Nativitatis Ioannis Baptistáé pro terris arabilibus et foenetis fundorum desertorum integrorum dant duodenos d., mediorum vero fundorum d. 6. Pro decimis porcorum decimalium singuli coloni integrae sessionis dant d. 48, mediae sessionis d. 24. Muneralia. Et isti una eum accolis possessionum Paska haza, Gachalk, Thaplocza et Pelsewcz Ardo in feriis Paschatis dant bovem unum. Propria domini. Est hic molendinum, quod possidetur ab hominibus duobus, Antonio Hannez et Andrea Hannez, a quo molendino singulis annis dant f. 2 1 / 2- In exigendis mulctis utuntur consuetudine Pelsewchiensi. Servitus. Serviunt ad necessitatem arcis Zendrew aratione, seminatione, foenisecio, trituratione, cultura vinearum et aliis.