Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Gachalg Ioannes Paulyth iudex fatetur totalem hanc possessionem fuisse heredi­tariam Francisci Bebek, quae distat a Zendrew milliaribus tribus et sunt tributara Turcis in Fylek, quibus in taxam dant singulis annis in paratis f. 80, mellis pintas 10, butyri similiter 10, pro yacca mulgibili f. 4, pro servitiis exhibendis dant f. 4. Nomina colonorum integrae sessionis. Urbanus Janko | Ioannes Paulyth | Michael Dobos | Bartholomaeus. Mediae sessionis. Bartholomaeus Mezaros j Petrus Gywrko [ Matthaeus Jakab | Valentinus Gywrko | Benedictus Pylathy.­Fundi deserti Z x j z . Census Ordinarius. In feriis Divi Georgii coloni integrarum sessionum dant d. 12, mediarum sessionum d. 6. In feriis Michaelis Archangeli coloni integrae sessionis dant f. 1, mediae sessionis d. 50. In feriis Nativitatis Domini coloni integrarum sessionum singillatim dant d. 12, gallinam unam, cubulum avenae Câssouiensem 1, plaustrum ligni 1. Mediarum vero sessionum coloni ambo dant tantumdem. Proventus. Ex frumento, hordeo, avena, siligine, spelta, item apum examinibus ac agnorum fetibus nonas dant. In feriis Nativitatis Ioannis Baptistáé ex singulis integris sessionibus fundorum desertorum coloni integrae sessionis dant d. 12, mediorum vero fundorum desertorum sessionibus d. senos. Pro porcis decimalibus coloni integrae sessionis dant circa festum Nativitatis Domini d. 48, mediae sessionis d. 24. Muneralia. 1. Et isti una cum incolis possessionum Paskahaza, Rosos­nya, Thaplocza et Pelsewcz Ardo dant in feriis Paschae bovem unum, alias de iure nihil dare tenentur. 2. Educillantur vina pro arbitrio provisorum. Muleta, servitus exiguntur ab eis, sicut a Pelsewchiens«'?ws, cum isti omnes pagi sint in eius pertinentiis. Pelsewcz Ardo Valentinus Bala iudex fatetur portionem possessionariam unam pagi huius fuisse hereditariam Francisci Bebek, alteram vero devolutam fuisse a Ioanne wayvoda ad arcem Zendrew. Quae distat a Zendrew tribus milliaribus et sunt tributarii Turcis, quibus in taxam dant in paratis f. 54, mellis medias 5, butyri similiter medias 5. Nomina colonorum integrae sessionis . Blasius Jakab | Petrus Domonkos. Valentinus Bala. Inquilinorum domos habentium. Georgius Berczk | Nicolaus Batha. Domus deserta 1, fundi deserti 3. Census Ordinarius. In feriis Divi Georgii coloni integrae sessionis dant singillatim d. 10, mediae sessionis d. 5. In feriis Divi Michaelis Archangeli coloni integrae sessionis dant f. 1 d. 10, gallinam unam, cubulum Câssouiensem avenae 1, mediae vero sessionis ambo dant tantumdem. In feriis Nativitatis Domini coloni integrae sessionis dant d. 10, plaustrum ligni, mediae sessionis ambo dant tantumdem. In feriis Nativitatis Ioannis Baptistáé coloni integra­rum sessionum dant d. 10, mediarum d. 5. Proventus. Ex frumento, hordeo, avena et ex omni seminatura, quae in manipulos colligatur. item agnorum fetibus, apum examinibus dant nonas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom