Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

anno habet iugera duo, capientia cubulos undecim Samarienses. Pratum habet in territorio Bodakiensi Király ret dicto falcastrorum Septem, pecora nulla | Caspar Varga, sessio quartalis. Habet terrarum arabilium et feőeuet 51 medieta­tem respectu praecedentis, pratum tamen alteri oppignoravit. Eiusdem sessio quartalis deserta habens pertinentias, uti praecedens | Relicta Nicolai Horuath olim officialis, sessio integra ex gratia domini per hactenus libera. Habet ter­rarum pro uno anno iugera quattuor, pro altero sex, incertae capacitatis, prata duo in Király ret falcastrorum circiter novem, sed pro nunc oppignorata aliis | Nobilis domina relicta Matthiae Silla. Habet sessiones duas integras, ad quas tamen trium sessionum pertinentias, utputa terras arabiles et prata possidet, quae alias liberae dicuntur, in fundo porro tertiae sessionis horreum domini terrestris aedificatum esse dicitur | Relicta Georgii Takach, sessio integra, de qua nihil potest solvere ob paupertatem. Sunt terrae arabiles ad hanc sessio­nem spectantes iugerorum decern pro annis duobus, prata falcastrorum un­decim I Deserta Michaelis Szép, sessio integra. Habet terras iugerorum decern pro duobus annis, uti alii, quas ipse inseminat, licet resideat in alterius domini fundo. Prata habet, uti alii | Deserta Georgii Gombketeő sessio integra. Habet t antundem terrarum, uti alii, pratum impetus Danubii abripuisse dicitur | Deserta Francisci Bartal, sessio integra. Habet terrarum et pratorum tantum, quantum alii, pratum possidet Albertus Ferencz Posfaluensis | Matthaeus Ferencz, sessio integra. Habet terras et prata, uti alii, est mechanicus | Deserta Blasii Takacz integra. Terras et prata habet, uti alii | Horreum domini terres­tris in sessione integra, cuius prata et terras possidet relicta Matthiae Silla, uti supra dictum l Deserta Ioannis Mészáros sessio media. Terras habet, uti aliae, pratum est abalienatum. Erat hoc loci aedificata domus, sed metu in­cendii est distracta ob horreum domini terrestris | Deserta Alberti Choka ses­sio media. Terras et prata habet, uti similes, pratum est abalienatum adhuc olim. Census. Praestant censum ordinarium annuatim, sicut in possessione Bodak . Templum. Habetur hic templum antiquum parochiale cum adiuncta capella in eodem cimiterio, deserta tamen, Sanctis Petro et Paulo dedicatum. 52 Parochia. Est et parochia cum schola, ad quam pertinent inquilini no. undecim, qui praeter quasdam particulas terrarum arabilium capientes cubulos sex (pro uno anno et pro altero nihil) nullis pertinentiis gaudent, inserviunt autem parocho et ecclesiae. Habet parochia terras arabiles pro duabus semi­naturis iugerorum viginti quattuor cum prato adiuncto falcastrorum sex. Educillum. Est hic penes templum educillum sive oenopolium publicum, quo loci tempore iudiciorum 53 et aliis temporibus pro tractandis communitatis negotiis districtus Gellienm convenire solent, in quo educillatur vinum a die Sancti Michaelis usque ad Nativitatem Domini ad rationem communitatis, reliquis anni temporibus dominus terrestris eius usum habet et educillari possunt per tres angarias urnae vini circiter sexcentae, cuius lucrum incertum. Vina porro invehere ipsi subditi tenentur, admittuntur pro vasis advecti repletura singula pinta vini, item pro depositione vasis una similiter pinta. Oenopolae intertentio fit hoc modo, quod sessio, in qua oenopola residet, 51 Valószínűleg : ,,füvet". (A ,, pratum"-nak megfelelő magyar kifejezés.) 52 A temető általában a templom köré épült. Péter és Pál: a templom védőszentjei. 53 Amikor a szék vezetősége, illetve a földesúr képviselői igazságszolgáltatás cél­jából tanácskozásra ültek össze.

Next

/
Oldalképek
Tartalom