Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ
praedeclaratae, in ordine ad dominos suos terrestres et etiam alios extráñeos, convincuntur et convicti pronuntiaiitur. Non comparentes autem et sese a facie iuris et iustitiae absentes, 16 siquidem contra tales contumaces inobedientesque et seditiosos, male sibi conseios per hocque sese absentantes omnia iura clamarent, actorisque acquisitionem ex integro admittendam fore dictarent, more et oonsuetudine in similibus observan sólita proscribuntur et una cum praecedentibus eidem poenae obnoxii ubique prosequendi, capiendi et incarcerandi pronuntiantur. Iudex vero cum iuratis hic comparentibus, quibus ex officio huiusmodi seditiosos tumultus ac clandestinas machinationes sedare, sopire, praecavere ac ex dictamine debitae fidelitatis et obedientiae erga dominos suos habitae iisdem insinuare detegereque et avertere debuisset, non ut tamen idem fecisset, sed potius unum cum iisdem in eo sensisset, ideo eo facto ad arestum ferendi ac praemissa poena puniendi declarantur. Siquidem tam ex attestationibus pro parte et ad instantiam domini magistratus suo modo legitime collectis ac iudicialiter exhibitis, quam nonnuliorum incolarum pro tribunali examinatorum fassionibus evidenter constaret memoratos incolas et inhabitatores Thuro Lukenses pridie ante perpetratum in actione propositum crudele facinus litteras medio ludimagistri scholae ex persuasione, instinctu et subordinatione praenotati sui praedicantis, Danielis Grman, ad Bukoczenses exarasse, ad auxilium et defensionem ecolesiae invitasse et requisivisse. Subque huiusmodi praetextuoso defendendae ecclesiae medio et colore iudices Thuro Lukenses primarios, 17 Joannem Juraczck et alteram Joannem Sczephanczik in Thuro Luka et Jacobum Jacabczik una cum Nicoiao Stupka iuniore in Bukocz, alios vicinos et incolas vigore huiusmodi litterarum ad capienda iniqua arma, faciendas clandestinas ad invicem conspirations motusque et tumultus praedonicos excitandos seditiose animasse, instigasse et eoncitasse. Taliterque de noctu magno numero in domum praefati praedicantis clandestine congregati, dispositis et ordinatis hostiiibus armis et insidiis, delibera to et praeconcepto animo adventum praelibati domini episcopi Vachiensis 18 cum praefato quondam fratre suo Joanne 19 et aliis in actione specificatis usque ad septimam horam matutinam expectassent. iisdemque tandem pacifico advenientibus et nemini quidquam mali inferri satagentibus et ante parochiam praemomoratam subsistentibus benignasque suae maiestatis sacratissimae domini, domini nostri clementissimi litteras salvi passus et ecclesiarum Dei ex officio sibi superinde attribute visitatorias declarantibus, non ut sese defensive circa praenarratam ecclesiam 16 Helyesen : absentantes. 17 Ha a falu birtoka több földesúr között oszlott meg, ezek a maguk birtokrészében gyakran külön bírót állítottak. így egy faluban egyszerre több bíró is lehetett. 18 Elírás Varadiensis helyett: Bársony György ekkor (1663—1675. között) nagyváradi püspök. 19 Bársony János, a püspök testvére, kir. személynöki ítélőmester.