Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

habuissent, verum convocatis ex insidiis superinde iam ante ordinatis sibi optime notis complicibus, uno que iudice praefato Joanne Jurassek intus cum suis conspiratoribus, abo autem Joanne Sczephanik extra cum praeinsertis dominis Barsony malitiose agente et tractante, offensive et principahter hosti­literque, seditiose et praedonice eosdem una cum aliis sociis invasissent. Equum unum carpento iunctum traiecissent, ipsum vero carpentum invertissent, cistulam unam cum pecunia, litteris et certis aliis rebus mobilibus abripuissent, praescriptum vero Joannem Bársony ibidem statim miserabiliter et crudeliter interemissent. Et dominum episcopum antelatum cum sociis suis superius denominatis crudelissime usque ad copiosam sanguinis effusionem tractare, vulnerare, cruentare et sauciare in tantum veriti non fuissent, ut nisi speciali Dei omnipotentis Providentia et gratia conservati fuissent, iidem quoque ibidem statim vitam cum morte commutare debuissent. Quod ipsum nonnulli ipsorum malitiose expost contestan nil pensi duxissent. Propter quod eorundem I adeo atrox, nefandum et hactenus inauditum facinus, licet quidem inter tantam colluviem et rabiem rusticanam nec ex praenotatis attestationibus et ipsorum I praevio strictissimo examine factis fassionibus in particulari nullo modo eliceretur, quinam ex ipsis dictum olim Joannem Barsony percussissent letaliterque vulnerassent vel traiecissent ; quia tarnen culpa in authorem, animatorem, scilicet concitatorem, instigato­rem, dispositorem et subordinatorem de iure transiré soleat tales que in huius­modi execrabilem et omni iure damnabilem actum alios inducentes et consen­tientes pari poena cum facientibus et perpetratoribus puniri debeant ; huius­modi autem praenominatos iudices, uti capita reliquorum primaria esse palam esset, ideo praenominati duo iudices Thuro Lukenses primarii in poena capitali, praevia super detegendis complicibus factique authoribus et praenotatae nefandae necis perpetratoribus tortura, convicti et aggravati esse pronuncian­tur. Reliqui autem comparentes et sese tempore praenotatorum criminum praesentes fuisse recognoscentes, factum vero simpliciter negantes et inno­centiam adstruentes, habito respectu tarn enormis facinoris et casus, pleno homagio, vigesimamet manu 20 iuxta praecitatam legem anni 1613. 23. 21 hic in castello Sobotisthensi in praesentiaque domini iudicis nobilium et iurati assessoris, honestis personis in termino bis quindenae abiurare singuli singillatim tenebuntur. Quod si praestiterint, absolventur. Sin minus, principabores ipsorum, mortis praefatae complices, ex torturali examine etiam comperiendi, simihter poenae capitali, reliqui vero minus principales poenae integrae homa­giali, parti laesae cedendae, subiiciendi decernuntur. Non comparentes porro et 20 A szövegben eredetileg „quadragesimamet" szó volt írva, ezt azonban a jegyző­könyv írója „vigesimamet" szóra javította át, anélkül, hogy a „pleno homagio" sza­vakat ehhez képest — a vádlott huszadmagával leteendő esküje ugyanis félvérdíjá­nak felel meg — „medio homagio"-ra módosította volna. 21 Az idézett tc. személy, illetőleg vagyon ellen irányuló erőszakos cselekmé­nyekkel s büntetésükkel foglalkozik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom