Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ
eiusdem, uti et indubitati iuris sui retulisset se ad statuendorum testium fassiones, ad quas etiam sede praesenti, uti et continuum usum annualisque census exolutionem se referret. Pro informatione etiam praesentis iudicii producerét certam deliberationem, uti ex eadem appareret, in sede domini terrestris pronunciatam, ex qua appareret medietatem eiusdem terrae extirpatitiae pro parte domini terrestris, alteram vero medietatem eidem, qui moderno I vendidisset, adiudicatam extitisse. Sed et productae ex adverso testium fassiones legitimo iuri I praeiudicare minime possent tum ex eo, quod illatio fassionis illorum, ex eo, quod tales latentes in illa terra arassent, vix rationi consentanea esset ; duorum etiam testium fassio contra piures non valeret, imo etiam unus ex mortuis testibus poenitus nihil fateretur. Ideoque ex praemissis rationibus productis et producendis ac statuendis assertio partis adversae eversa haberetur. Et sic iisdem inhaerendo, cuperet ut supra. Procurator A praeviis suis rationibus inhaerendo ac hic quoque loci pro repetitis habendo dicit : Allegata immediate praemissa contra acquisitionem A quidpiam importare, eadem siquidem prioris suae responsionis refutationem sapèrent, super quibus sat fuse antecedenter etiam siquidem recepisset replicatam, ulteriori minus egere. Ubi vero praepostere pluralitatem testium offerret, diceret eatenus allegationem suam in ordine oblationis duorum testium esse de lege regni depromptam, qua mediante intentionem suam etiam obtinere posset, nec ulteriori a parte adversa obtrusa minus directe pluralitate indigeret. Accederet et id, quod idem procurator I oblatos praetensos testes in corroborationem et fulcimentum producti obsigillati mediantibus suis allegationibus offerret, quod siquidem intentionem partis A ne in minimo attingeret, stabiliendam oblatis testibus minime veniret. Tandem neque productum, vim cuiusdam praetensae deliberationis subinferens ipsum I iuvare quiret, cum de lege regni a foro contradictorio collateralia reiici solerent. Reflectendo igitur praesentes iudices super oblatione sua, cuperet ut supra ; adstipulando hoc et id praemissis, quod in contiguitate eiusdem terrae seu in vicitate aliae etiam terrae darentur, quae post domum essent censuique ullo subiacerent. Procurator 1 diceret : siquidem hic loci nihil contrarii a prioribus ex adverso illatúm esset, sufficienterque ea in parte tam replica, quam et oblata documenta partim producta, partim vero iuramentali fassione mediante roboranda haberentur, iisdem per omnia inhaereret et cuperet ut supra, Procurator A : praemissa producta, ad quas se pars I provocaret, legalibus suis rationibus iam essent repressa ; igitur restaret nihil aliud, quam ut intentio sua secundetur bonumque actioni insertum manibus A assignetur. Procurator I ad haec diceret : contrarium evenire ex practicato quotidiano usu rusticorum assertioni procuratoris A. Deliberatum est. Ad ulteriorem veritatis praesenti in causa indagationem finalis determinatio prorogatur. Uo. 146—152. I. 51 ŰriszéJi