Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

DUNÁNTÚL

axiomate universali iuris, quod semel ipsi placuit, non habet, quod modo displiceat. Accedit, quod inpraesentiarum etiam dominus magistratus cum ipso I non, ut cum persona nobili et libera, sed servitore suo et conditionato iura­mentoque obstricto ageret, et antequam de dimissione sua libertateque resti­tuía documentum tribunali ostendere non posset, nec per consequens iactatae nobilitatis praerogativam allegare haberet. Porro, allegatum dominale tribunal et articulum 22. anni 1647. quantum attineret, illud etiam praemissum alle­gatum totaliter tolleret. 9 Restât nihil aliud, quam praescripta intempestive, ut praemittitur, allegata contemptuosa dominorum iudicum provocatio, quae etiam rationibus ex praemissis, cum sit indebite allegata, facile 10 et ex consequenti erit reiicienda. Cum de allegato ipsius I diplomate regio, universa regni lege, ipsaque iustitia unicuique, quod suum est, reddi iubeatur : dominus quoque magistratus nihil aliud, quam suum postularet. Si iidem domini iudices satisfactionem imponendam vel forum declinandum iudicarent, allegare et de iure imputare posset. Proinde, fuse ad praemissa per procuratorem domini magistratus 11 reposito, adhue ulterius ut praemisso titulo 33. domini magistratus actioni inserto, simul et latae iudiciariae deliberationi idem I. satisfaciat, admoneri, alio quin contra eundem tamquam contumacem cuperet finale iudicium. Pro protestante protestatur solenniter super prolixa procuratoris domini comitis in ordine ad interpositam protestationem et contradictionem facta alle­gatione et dicit eiusdem meritum et medullam esse hoc et id : utrum nimirum praetactus protestáns de facto in officiolatu et servitiis praetacti domini comitis A existeret nec ne? Eundemque protestantem diversis rationibus et conse­quentiis actu adhuc existere in officiolatu comprobare niteretur. Quia tarnen eaedem rationes in conditionata allegatione procuratoris protestantis essent fundatae, ruèrent vel ex eo quod conditio nihil ponat in esse. Et licet hoc et id allegasset se iuramento adstrictum servitorem fuisse domini comitis A, id tarnen non de praesenti, sed de praeterito tempore intellectum esse vellet. Nec necessum haberet idem protestáns aliquo documento dimissionem et extra officium et officiolatum sui existentiam edocere, siquidem idem dominus A in anno adhuc millesimo sexcentésimo sexagésimo primo loco ipsius prote­stantis ergregium Casparum Naimar, expost autem nobilem Georgium Wuk­manits officiales constituisset sicque per substitutionem alterius eundem pro­testantem ab officiolatu absolvisset. Quibus sic positis, considerato etiam tenore totius prolixae allegationis domini comitis, ubi non negaret articulum 33. décret^ 9 A fentebb az alperes által idézett 1647. évi 22. tc. a nemeseket a főuraktól kapott birtokaik tekintetében vonja ki a főnemesség úriszéki bíráskodása alól. (L. a 3. jegyzetet.) 10 Helyesen : faciliter. 11 A mondat szövegezése hiányos, az ,, allegata" (vagy a szerkezetet egyébként kiegészítő) szó itt kimaradt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom