Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XVIII. Csongrád vármegye statuma 1733.

fine instituendae eorundem currentationis , omittentes in poena non resignationis eorundem realis, et praeterea condignae talium aestimationis et expensis in processum erogandis erga actionem magistratualem medio judicis nobilium desummenda convincantur , - sin vero vagabunda talismodi pécora in bonis quorumcunque do­minorum terrestrium existentia ad notitiam vicecomitis prius de­venerint, eadem titulo praeventionis ad manus suas recipére ei­dem absque ulla dominis terre stribus danda notitia sit licitum. 12. Salaria dominorum officialium et servorum magistratuali­um juxta auctam in anno 1732. ex consensu dominorum terrestrium sub generali congregatione in oppido Csongrád 30.Junii ordina­tam et factam, in altera generali congregatione l6.Decembris an­ni ejusdem in possessione Mindszent celebrata modificatione , ul­terius quoque confirmantur , quae suum cursum a primo Novembris iuxta intimatum excelsi consilii summent , quod ut eo Ordinarius fluat ...mensis Octobris obtingens dominus perceptor illustrissi­mo domini comiti, et dominis officialibus exolvet, et ad eroga­tionem anni currentis apponet, a modo autem in posterum modali­tate apposita salariorum exoluti^fem instituet, quod schema una cum chartali hic rursum insertur. - Illustrissimus dominus supremus comes titulo honorarii habet anriue 500 florenos - Dominus vicecomes 406 fl.; titulo salarii 400, chartaié ejusdem facit 6 fl. - Nótárius 36O fl.; titulo salarii 350, chartaié ejusdem facit 10 fl. - Judlium 143 fl.; titulo salarii 140, chartaié ejusdem facit 3 fl.

Next

/
Oldalképek
Tartalom