Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

III. 1715-ös összeírás, Sopron megye, Ruszt

eo appertinente et usuato. - Possorum ­/.../ In hocce civitatis territorio est unus solummodo campus, qui promiscué inseminatur, et nullas alias terras distinctas habet. Territorium, quoad procreationem frumenti est ut­cunque bonum; procreantur post cubulum unum Posonien­sem cubuli quinqué ad summum sex. Prata prorsus nulla habet, sed ex vicinis pagis foenum, prout et stramen pro pecoribus pretio magno coemere et procurare debet. Pascua habet nimis exigua. Habet Promontorium vinearum in toto capax fosso­rum 2348; ex quibus vineis 280 fossorum capaces commu­niter unam urnam et unum quadrantem, 1249 fossorum ca­paces, quadrantem solum unum, ex quo certi generis in­secta volantia, ad instar bruchorum, tempore vernali, 2/ dum vites germinarent, advenientia, eas dum ' destrue­rent; tandem 819 fossorum capaces, unam urnam procrea­re assolent. Vinum harum vinearum primae et secundae classis est, talia bonitatis, quod communiter florenis sex et dimidio; tertiae vero communiter florenis quin­qué distrahi poterit. Praeter vinum, quod maximis sumptibus constat, civitas haec nihil habet, quod distrahere potest. Sylvulam habet constantem paucis arboribus, at-

Next

/
Oldalképek
Tartalom