Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XIII. Részletek Csanád vármegye nemesi közgyűlésének jegyzőkönyvéből, 1740.

Cujus petitione exaudita, et pro justa legitima­que admissa, nos easdem rationes debito modo, et ordi­ne revidimus. In quibus cum perceptionem cum erogatio­ne confrontando nulla difficultas reperta sit, omnes­que positiones necessariis documentis suffulcitae et praetensiones quae occurrebant, omnes per antelatum perceptorem nostrum dilucidatae et complanatae habean­tur, nos eundem perceptorem nostrum de praemissis ab­solvendum esse duximus. Quemadmodum eundem ejusdem successores absolvimus et absolutos pronunciamus, he­rum nostratum vigore, et testimonio literarum, sigillo solum moderatoris authentici locumtenentis corrobora­tarum mediante. Datum ex generali congregatione nostra die 16 Decemb­ris 1740, in possessione Püldeák celebrata. Determinatum est /ut/ generalis perceptor oppido Makó f actas occasione celebratae sedriae, et malefac­torum revisionis per quinqué dies durantis in inter­tentionem dominorum convocatorum et executoris justi­tiae expensas florenos 50, idest quinquaginta flore­nos bonificei. Determinatum est: ut dominus generalis percep­tor Paulus Pabri domino Georgio Navoy inclyti hujus­ce comitatus moderatori expensas occasione celebrati concursus Pöldiakiensis pro prandio et aliis occurri­bilibus necessitatibus factasque aliunde sufficienter liquiditas florenos 20, idest florenos viginti bonifi­cet. /.../

Next

/
Oldalképek
Tartalom