Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XIII. Részletek Csanád vármegye nemesi közgyűlésének jegyzőkönyvéből, 1740.
Cujus petitione exaudita, quemadmodum testimoniales extradari decernuntur tenore sequenti: /.../ Expost revisae sunt rationes domini perceptoris Pauli Fabri de anno 1737/38, 1738/39, 1739/40, in quibus ex quo apparet perceptionem in summa ad florenos 7309 cruciferum 1, erogationem vero semet extendere ad florenos 7402, hinc calculata perceptione cum erogatione confrontata apparet dominum perceptorem supererogasse florenos 93? id est nonaginta tres; cui absolutionales testimoniales extradandae decernuntur tenore sequenti, ut supererogatum sibi ex cassa florenos 93 excipiat determinatur: Nos universitas dominorum praelatorum, baronum, magnatum, caeterorumque nobilium comitatus Csanadiensis damus pro memoria. Quod cum nos anno, die, loco que datarum praesentium pro pertractandis, et concludendis certis comitatum huncce nostrum tangentibus.et concernentibus rebus et negotiis una confluentes, generalem celebrassemus congregationem, eotum inter caeteros egregius Paulus Fabri perceptor, et commissarius noster, nostram personaliter exurgens In praesentiam praesentavit nobis rationes suas perceptorales de annis 1737/ 38, 1738/39, 1739/40 concinnatas demississime instand^, quatenus easdem revidere, censuare et de censuratis, revisis iisdem rationibus eidem jurium suorum futura pro cautela nostras testimoniales extradare vellemus.