Református Kollégium, Marosvásárhely, 1894. Az iskola múltja

82 aures, ora alio detorqueatis. Atque adeo in mentes vestras influere, conatusque meos in favorem vestrum insinuare, fas mihi haudqua- quam sit. Interim tamen velim, nolim, eam me oportet deligere atque ingredi partem, quae maxime mea interest, quaeque plus in se con- plectitur utilitatis, et in quam vestros animos magis inclinari con­spicio , nimirium ut dicendi provinciam suscipiam, ut animo parta conclusa proferam, declaremve qui menti inhaerent sensus, qua voluntatis sententia ducor ? Quare modo attendite ac paulisper mentes vestras a curis solicitudinibusque abstractas in me convertite, pro virili iuvate, infirmitative succurrite meae, lubens vestro indulgebo voto, ut quo magis vestrum erga scholam restaurandam, erigendam inflammem animum, breviter de scholae in genere naturá disseram. Sed placet ante definire, quid sit schola, quam in latiorem se diffundat oratio mea, spatium ut intelligatur, quid sit id, quo de sermo habetur, atque liquido perspiciatur a ratione susceptam hanc esse dissertationem, maxime vero ut rei tractandae convenienter attemperatus et ordinatus refulgeat sermonis nitor, faciliusve id, quod enitor ac contendo, assequar. Schola itaque est societas docentium et discentium artes hu­manae vitae perquam utiles. Quae societas designat certum virorum, iuvenum, puerorum ordinem; qui ordo includit mutuam personarum a se invicem dependentiam. Unde non difficulter colligere licet cui­libet , me non intelligere per scholam locum proprie ac praecipue societati jam statim praefatae deputatum, assignatum, verum ipsam- met congriiam societatis ordinationem , quamvis ea semper inserat et implicet secum etiam loci aptitudinem , aut saltem debeat implicare atque invehere, importare. Haec autem congrua ordinatio societatis maximá ex parte consistit in distributione, separatione ac distin­ctione juvenum, puerorum ratione profectus in classes certas, quae ubi desunt, ibi procul omni dubio non satis probe consulitur eorum studiis. Nec enim tanta in ipsos redundat utilitatis copia , quanta ex observatione classium certä exsurgere solet. Hae sunt enim, quibus ad alacritatem, industriam persaepe invitantur pueri, atque ex somno socordiae experge fiunt; his eriguntur in spem majoris reconditio- risque eruditionis adeo, ut ex hoc sensu tam veri fiunt illi triti versus, quamque verissimi:

Next

/
Oldalképek
Tartalom