Református Kollégium, Marosvásárhely, 1894. Az iskola múltja

83 Ordine fac discas, et bene doctus eris.1 Ordine pervenimus, quo non licet ire labore. Efficit ordo virum, destruit ullus eum. Hanc vero classium multitudinem an putatis sufficere unam perso­nam , quae eas omnes informet, erudiat ac prudenter ibidem dirigat omnia? Vehementer fallimini et nisi hunc deponatis errorem, aliam- que de iis praefectis induatis opinionem, nequaquam id conseque- mini, in quod elaboratis exstimulati vestro studior(?), quibus hancce cir­cumstantem juventutem, adolescentes gnatos vestros imbui summopere expetitis, desideratis. Haberetis per Dei gratiam Abecedaristas. Elem. Rudim. Etymol. Poetistam etiam unum, quem ipse mecum adduxi. Sed quis tandem unus his omnibus fructuosissime docendis par sit? Non possum non adducere in exemplum hic Pontificios, qui quanta dexteritate operam dederint, et etiam num dent classium institutioni, iisque praeficiendis doctis praeceptoribus ac vero pro- nunciandi modo observando , loquuntur et testimonium perhibent, qui apud ipsos vitam duxere. Qua felicitate, quanta cum jactura studio­rum Scholae Trans, (ilvanienses) antehac caruerint: manifestissimo argumento est barbaries et asperitate commixta cruditas latini ser- omnis nostri, quo usi sumus: ut qui eam (?), proprietate et genio suo recta ac genuina pronunciandi norma neglecta, alieno obleve­rimus fuco, seu macula obfuscaverimus. Nec mirum! Introducta enim confusione, et in exsilium abacto Cicerone, patre eloquentiae ac poe­tarum Virgilio, graecaeque lingvae diligenter cultura posthabita, de cujus utilitate — audite, quaeso, Alexandri Regii Magni, illius D. Erasmi Roterodami quondam praeceptoris o/uoiorstevra: Quisquis grammaticam vis discere, discito graece. Ut recte scribas, non prave, discito graece. Si graece nescis, corrumpis nomina rerum. Si graece nescis, male profers nomina rerum. Lingva pelasga vetat, vitiosos scribere versus. Lectio quem Plinii delectat, discito graece. Sique libros sacros vis discere, discito graece. Hieronymum et veteres vigilans tu, * „ Ne versus scribas vitiosos, „ „ 1 Ordine fac doceas et dexter habebere doctor. 6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom