Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

D. V. me adhuc in Bohemica expeditione constitutum, ista ingenue protulisse ac aperuisse, quod videlicet in negotiis publicis regni huius absque scitu et consilio reliquorum indigenarum ac regnicolarum nihil facere possim aut velim, cum praesertim eiusmodi conventicula et privati tractatus apud nos omnino sub gravi mulcta sunt sublati, id quod generoso et magnifico dominó Georgio Erasmo Tscher­nemell~ sincere perscripsi: Nunc idem repeto et si quid in emolu­mentum publici boni suadere aut facere potuero, id in futura hac generali regni huius diaeta omni studio et conatu praestare non omittam. Neque ambigo, reliquos etiam regni huius Hungáriáé pro­ceres, tarn pro sua, quam comprovincialium confoederatorum et unitorum parte ea gnaviter facturos ac promoturos esse, quae in restituenda et stabilienda eorum ac confoederatorum libertate im­primisque sacrae religionis negotio, facere et necessario spectare videbuntur. De quo ubertim sane cum spectabili ac magnifico do­minó Stephano Illieshazy non ita pridem contuli. In eadem diaeta utinam Ill-mam D-nem V-am praesentem mihi videre, eiusdemque optato colloquio frui liceret, nil certe gratius aut optabilius mihi accideret, quam promissae olim amicitiae in promovenda et de­claranda in Hungarum Ill-ma D. V., specimen aliquod per me edi posse. At quia haec est moderni temporis iniuria, uti eadem seribit, quod ob publica patriae munia privata nonnihil suspendere eundem oporteat, tempori et hic parendum, commodioremque Ill-mae D-nis V-ae occasionem, quam nunquam non apud Hungaros eidem in­tegram et amplam fore confido, expectandam esse putarem. Imo confido et expecto magis Ill-mam D-nem V-am benevolis suis pro­missis aliquando mihi satisfacturam, ut me domi meae sibi integer­rime ac unice servire una cum dulcissima familiola mea cupientem invisere non renuat. De adventu serenissimae regiae maiestatis Posonium adhuc apud me dies erat incertus, praeparo tamen me et accingo, ut quam­primum suam serenissimam maiestatem descendere velle cognovero, et ego iter hoc aggredi possem. Nunc finem epistolae factus, Ill­mam D-nem V-am, diutissime vivere et florere cupio ac uti nuper sic et nunc in hoc recenti officio et provincia Ill-mae D-ni V-ae omnia secunda et prospera precor. Kívül: Literae responsoriae ad literas domini Caroli a Zerotin Bittsche 25. Septembris scriptae. 2 Személyére 1. az 50. 1. 1. jegyzetét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom