Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

1608. szeptember 26. Rositz. Zierotin Károly Thurzó Györgyhöz. A brünni gyűlés a morva evangélikusok kívánságai szerint végződött. Az osztrák rendek Hornban gyűltek össze s a hírek szerint a vallás ügyében megegyezésre kilátás van. Kéri Thurzót, hogy a pozsonyi országgyűlés lefolyá­sáról tudósítsa. Eredeti levél, zárlatán papirfelzetes, címeres viaszpecséttel. — Irreg. 1. fasc. Illustrissime spectabilis et magnifice Comes Brunensis noster conventus, 1 sic satis Dei beneficio, feliciter cessit, nec falso ad Ill-mam D-nem V-am relatum est, consilia nostra optatum eventum sortita esse, quem eo praecipue assecuti sumus adiumento, quod rebus contenti, noluerimus de verbis disputare. Sed ut alii gra­tulari sibi possunt, ita meum est, de sorté mea conqueri, quae mihi maius imposuit onus, quam humeri mei sustinere queant et quamvis Ill-ma D. V. pro suo erga me studio aliter existimat et loco com­miserationis, qua dignior essem, epistola ipsius laetitiae exprimit voces, tamen si omnia exanimaverit, facile animadvertet, neque mihi neque amicis amplam esse ex hoc munere gaudendi causam, de pa­tria taceo, cui pridem me totum consecravi. Ex Austria, postquam ad Ill-mam D-nem V-am scripsi, 2 literis amicorum certior factus sum, ordines nostrae confessionis in oppido Horn conventum habere, spero tamen rem brevi compositam iri, utraque parte, ut audio, ad moderatiora consilia inclinata, faxit Deus, ut dudum optata et tantis laboribus quaesita quies nos tandem omnes complectatur. Non audeo petére, ut ex comitiis Posoniensibus (quibus non minus ac nostra habuerunt, laetum principium, fortunatos progressus et exitum desideratum exopto) literis suis, quid isthic succedet, me edo­ceat, certus de occupationibus Ill-mae D-nis V-ae et culpae meae mihi probe conscius. Quod reliquum est, ut Ill-mam D-nem V-am optime valere desidero, ita ut de suo erga me amore nihil imminuat rogo. Rossiczio VI. Kalendis Octobris anno 1608. Ill-mae D-nis V-ae studiosissimus et observantissimus Carolus Zerotinus m. p. 3 Kívül rájegyezve: Exhibitae Bytschae 1. Octobris anno 1608. 1 A brünni gyűlésen, 1608. aug. 30.-án hódoltak meg a morva rendek Mátyásnak. Leírását 1. Chlumecky i. m. 1. k. 503. s köv. 11. 2 V. ö. a 45. számot. 3 Személyére 1. az 52. 1. 1. jegyzetét. Thurzó válaszát Zierotinhoz 1. az 50. számnál.

Next

/
Oldalképek
Tartalom