Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
Quantum igitur ad primam protestationis cautelam, luce meridiana clarius luceret, eandem eidem domino in causam attracto patrocinari posse minime. Enim vero per dominum iudicem nobilium (uti ipse dominus in causam attractus in sua replica assereret) de praesentis causae coram modernis dominis iudicibus in praesenti termino ventilandae et discutiendae negotio legitime certificatus, frustra praetenderet et allegaret status controversiae ignorantiam, cum eundem ex antelata domini iudicis nobilium certificatione iam ante optime et vel maxime nunc in praesentiarum erecta ex actione pernoscerc potuisset. Articulum itidem i. anni 1608. et 5 tum protestationis suae punctum dominus in causam attractus abs re in medium adferre videretur. Cum etenim turbationem exercitii religionis in praespecificata possessione sentiret nullam, quin potius idem dominus in causam attractus contra tenorem praeallegatarum in erecta actione constitutionum regni templum, uti praefertur, Evangelicorum, cum eiusdem attinentiis, vi et potentia mediante occupando, impeditionis liberi exercitii et usus religionis causari possit. Quantum porro 3tium et 4tum protestationis domini in causam attracti concerneret punctum, diceret: Dominum in causam attractum ratione praetensarum iniuriarum sibi illatarum (in quas procurator dominorum actorum, multo minus iidem domini actores tanquam in ignotas minime consentirent) habere modum, formám et ordinem in legibus regni expressum contra impetitores suos, si qui forte comperirentur procedendi modum, quem si sequi velit, ut et debet, impertinenti sua praetensarum iniuriarum allegatione, causam praesentem remorare nequiret. Sextam tandem et ultimam in repositione domini in causam attracti protestationis replicam ad evertendam actionem dominorum actorum in praesenti foro et termino coram modernis, modo quo supra, deputatis dominis iudicibus, legitime et sufficienter erectam, per eundem dominum in causam attractum dictatam, eandem replicam eidem domino in causam attracto suffragari posse minime, lvnceis omnes cernere possunt oculis. Omnes enim ecclesiastici, cuiuscunque ordinis, gradus ac dignitatis existant, ratione quorumlibet actuum potentiariorum in praesentiam quorumlibet iudicum ab actoribus suis in causam libere attrahi possunt, coram quibus more aliorum secularium iuri stare et respondere tenentur, innuente tit. 12. Decr. Trip. par. 1., quin imo novella regni constitutio in praellegato articulo 14. anni 1647. denotata, dominis vicecomitibus cum ibidem denominatis, aeaue in ecclesiasticos ac seculares templorum, parochiarum et et scholarum occupatores plenum ius tribuit. His ita regestis et replicatis, procurator dominorum actorum solennissime orotestaretur de confessatis domini in causam atrracti, qui ecclesiam Krompachiensem suam esse allegasset ac per hoc occupationem eiusdem templi ac pertinentiarum ad idem spectantium affirmasset. Et cum verum sit, quod confessus pro convicto habeatur, nullumque confidens habere possit remedium adversus executionem hanc,