Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
pietatis et christianae vocationis unumquemque retinere potuissent, canones reliquisse. Ad quid enim piis, cordatis et bene ordinatis repagula? Ad quid, quae cuius sunt iuste administrantibus monitionum, adhortationumque molimina? At cum iam omni ex parte nil, nisi foeda facies pristini boni ordinis conspiciatur, nec enim salus animae, ut oporteret, per plerosque nostrum curatur, nec sabbatha, uti Deus vult, sanctificantur, nec docentes in ecclesia et schola pro voto exolvuntur, quin discentium quoque in schola perexigua ratio habetur, ut metuendüm sit, ne inordinatis his, animarum sensuumque, qua internorum qua externorum motibus, tandem ipsum supremum numen ad puniendum nos provocetur: Ideo nos compatroni et comparochiani ad ecclesiam Cubiniensem pertinentes anno 1648. die 24. Junii in aedibus parochiae nostrae Cubiniensis unanimiter congregati ex pia et devota, qua in Deum ferimur, affectione atque in ministros eius nostram salutem praedicatione verbi et administratione sacramentorum promovere satagentes debita propensione, has edidimus futuris temporibus inviolabiliter ab universis et singulis observandas conclusiones. 1. Quia occasione fori huius oppidi Cubin certo scimus, alios in foro otiosos prostare, alios domi stertere vel in comedones, bibonesque invigilare, alios baccholitantes sublimatum vel alium inebriantem liquorem sub et ante concionem potare, alios merces venum extrudere, alios expositas merces emere, non sine magno ecclesiae Dei scandalo et diei dominici profanatione, ideo decernimus hoc, ut a modo et deinceps nemo sive nobilium sive ignobilium quiquam eiusmodi attentare audeat, quod ipsum a cultu Dei et promotione salutis suae avocare queat. Nemo ante et sub concionem merces, quocunque nomine veniant, venum, venum exponat, nemo expositas emat, nemo popinam seu etiam cauponiam dicto tempore aperiat, nemo eas ingrediatur, sed per arcenses omnes ad audiendum verbum Dei in templum compellantur, idque vigore constitutionis et mandati illustrissimi quondam domini domini Georgii Thurzo, regni Hungáriáé palatini desideratissimi anno 1614. die 6. Octobris. Carnes excipiuntur, macella autem sub compulsum campanarum occludantur. 2. Quia ex veridico ore Salvatoris dignus est operarius mércédé sua, cum nobiles et compatroni ad istam ecclesiam pertinentes, tum ignobiles sive rustici demensum annuum ab antiquo pro pastore, diacono et rectore ordinatum, simul et semel, iusto tempore, videlicet circa festum Epiphaniarum, sine omni tergiversatione, excusatione, dilationeque administrare teneantur, quo talium proventuum maior utilitas sentiatur. 3. Ne et rector suo beneficio fraudetur et iuventus maiore cum dexteritate informetur, adeoque suaviori et iucundiori musica gloriae Dei serviatur, cantor tanquam collaborator rectori scholae adiun-