Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

gendus erit, qui non rectoris, sed totius parochiae seu ecclesiae bene­ficio et promotione vivet. 4. Salarium vero pro cantore successivis temporibus inviola­biliter observandum in hunc ordinatur modum. Paroohia haec, uti ratione sumtuum in diversas necessitates necessariorum in 9 partes divisa est, ita praeter cubulum unum siliginis quotannis studiosis cum cantore simul administrandum, fl. 1. unaqueque pars singulis annis cantori numerabit. Circa festum autem Omnium sanctorum et qui­dem intra octiduum siligo et pecunia dominó rectori administrabitur sub poena dupli. 5. Sexti praecepti praevaricatores in exemplum et terrorem aliorum gravi aliqua, eaque certa poena afficiantur. Fl. 12 pro ecclesia numerabunt et tribus vicibus in eclesia deprecabuntur, qui vero deprecari sub corona straminum recusaret, solvet fl. 15. 6. A sepultura templi, toties, quoties terra aperitur, fl. 1 pro templo pendant. Excipiuntur sepultura sua habentes, qui vel quorum antecessores liberalitatem suam singularem erga ecclesiam praesti­terunt et qui de cetero quoque largos sive beneficos se praestare pro­mittunt. 7. Mola, quia non est hereditaria pastoris, sed pro usu tantum ad tempus in compensam laborum ecclesiasticorum pastori assignata, ex qua enim rectorem scholae sustentare tenetur, si quae^notabilia damna circa structuram vel aquaeductum eius acciderint, totius pa­rochiae erit, vel molam cadentem reaedificare vel aquaeductum re­staurare. 8. Curatores semper duo habeantur, unus a parte dominorum nobilium, alter vero a parte rusticorum. Quorum quidem officium erit, diligentem curam templi, parochiae, diaconarii, scholaeque ha­bere et si qui defectus circa quam ex his structuram reperirentur, eundem complanare studere, praevaricatores huius praecepti ad poenam publicam ecclesiasticam pertrahere et ut docentes in ecclesia et schola beneficio suo non fraudentur, sedulam operám dare. 9. Qui semel ordinatum docentibus in ecclesia et schola sala­rium violenter vel fraudulenter penes se detinere aut tardius, quam par est, exolvere, praetexerit vel certe contributionem, necessitate ita ferente, noviter ordinatam dare recusaverit, tum domini curatores, vigore solius huius constitutionis, omnibus iuridicis mediis, remediis­que abscissis penes simplicem domini vicecomitis commissionem com­pulsoriam, manu unius domini iudicis nobilium ferendam, habebunt plenariam potestatem tantum, quantum is praevaricans teneretur ex bonis ipsius levandi, eo ipsum illum, quem concernit contentandi, in­super et pro obstinata voluntatis, cordisque duritie poena fl. 12 eundem afficiendi, dimidietate quidem eius poenae usibus templi, dimidietate vero dominis curatoribus assignanda etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom