Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
et illudens. In summa: Concurrunt in hoc toto actu plurima, quae correctionem et animadversionem desiderant. Ego, si aliud fieri nequeat, hoc solummodo paterne et ex officio rogo et moneo, ut vel nóvum ius partibus impertiatur, vel iuxta praescriptum ab Illustritate Vestra deponatur iuramentum, sed in alterutro templo, solenniter, in facie ecclesiae iurent, non quatuor animas habentes nobiles (nam audio nobilem unum pro quatuor animatis rusticis reputari, unam ego animam Creatorem um nobili insevisse, scio ex verbo Dei, quis ergo tres illas exundantes creavit? Ego in istis meis sexaginta annis nondum cognovi.). Sed iuret Sartor cum viginti personis sibi similibus, personae iuraturae non sint suspectae ex ditione non aliena, sed mei gratiosissimi domini. Sunt hic per Dei gratiam innumeri homines, pii, honesti, Deo et suo magistratui fideles. Sunt homines tales, qui ad minimum sciant orationem Dominicam, symbolum apostolicum et Decalogum, ut intelligant, quis, qualisve sit ille Dominus Deus, cuius nomen sacrosanctum, tremendum et terribile, angelis et hominibus adorabile, in vanum sumeré non licet. Non enim inultum relinquet Dominus illum, qui assumpserit nomen eius in vanum. Examinandi itaque videntur coniuratores omnes. Denique iurent iuxta praescriptam sibi ab Illustritate Vestra formulám, vel sane a me (si sic piacet) praescribendam in hunc modum: # Ego N. N. iuro per Deum vivum, patrem, filium et spiritum sanctum, quod sicuti certo et sine ulla dubitatione scio, in hoc meo corpore me unicam saltem atque meam, non alterius hominis rationalem habere animam, sicuti certo et sine ullo dubio scio, me hodie stare hic in isto templo Prividiensi et non alibi. Sicuti scio certo et indubie, puerum et infantem, hodie saltem natum, immunem, innocentemque esse a contactu et fornicatione Susannae, inquilinae Nicolai Sartoris, etc. Ita certo et indubie intus in corde meo et conscientia scio et novi hunc Nicolaum Sartorem, purum, mundum et innocentem esse a contactu huius mulieris Susannae, quae per hos et hos annos, menses et dies, in ipsius domo, tanquam inquilina vivens, impregnata, istum peperit infantem. Sic me salvet et iuvet in aeternum sacrosancta Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Quodsi vero iuravi false et in isto iuramento nomen Domini invanum sumpsi, hac ipsa hora, ubi templo egressus fuero, absorbeat me terra viventem cum anima et corpore, sicuti absorbsit blasphemum Chore, Datan et Abiron. Perdat me Deus ignibus caelestibus de terra, neve memoretur nomen meum amplius etc. Scio, illustrissime Comes, et videt pia vestra mens et omnium piorum hominum, horrendum istud et durissimum iuramentum. Sed, o Domine Jesu Christe, terribilis etiam est inter insensatos mortales et fulminibus plectendus nominis tui divini abusus. Duro nodo ergo durus cuneus adhibendus. Ex malis moribus bonae leges nascuntur. Sic, sie, sie inquam, nobiles iIii in conscientia pungendi sunt, qui quatuor rusticorum animas habere, se profiteri videntur, caveant sibi