Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

1620. február 2. Zsolna. Cuspinus Mihály zsolnai prédikátor Thurzó Imréhez. Wesselényi István plébánosa fölötte és egyháza fölött a felettes szerepét akarja gyakorolni, amint azt úgy a hozzá, valamint a bíróhoz intézett levelében kifejezésre is juttatta. Thurzó segítségét kéri. Eredeti, sajátkezű levél, zárlatán papirfelzetes, címeres viaszpecséttel. — Irreg. 11. fasc. Illustrissime Domine, Comes, Domine Fautor et Mecoenas ho­noratissime, salutem cum felicissimo anni auspicati decursu atque re­cursu animitus comprecor, meaque pietatis precumve officia defero. Benevolentiam, propensitatem multis nominibus mihi per Ill­mam C-nem V-am declaratam hodie et quotidie grata mente reco­gnoscens, praesentes in singulari casu necessitatis eo confidentius pre­mere atque ad Ill-mam C-nem V-am ablegare libuit. Occasionem praebuit plebanus domini Wescheleni 1 impudens, qui canonica sua (si tamen quam habet) authoritate ductus, super me, measque officii partes supernavare cupit, id quod non tantum ex missa heri ad me chartula, quam ad clarissimum dominum superattendentem 2 misi, coniicio, verum etiam ex literis nuper ad iudicem nostrum datis, qui­bus me capellanum suum nominare non erubuit, evidenter concludo. Proserpina ista audacia detestanda est et corripienda, praeponatur ille sua authoritate canonica super farináé suae homines, non super me, qui talem cum ipso habeam consuetudinem et fraternitatem, qualem lux cum tenebris. Eapropter Ill-mam C-nem V-am ea, qua par est, subiectione animi vehementer oro, dignetur modum, impu­dentiam plebani compescendi adinvenire, vivát ille in suo tramite, me relinquat, super me nullám potestatem vel iurisdictionem sibi praesumat. Etenim si praesens factum ipsi concederetur, reliquo non praetermitteret, super me cornua sumeré tempore. Confido, plane­que mihi persuasum habeo, Ill-mam C-nem V-am postulationi meae locum daturam, quam ceteroqui clementissimus dominus Deus bene­dicat, conservet diutissime sospitem et salvam cum illustrissima do­mina domina genetrice et cum dilectissima socia vitae amen. Daban­tur Zolnae 2. Februarii anno 1620. Ill-mae C-nis V-ae subiectissimus Michael Cuspinus. 1 Wesselényi István. Magatartására a protestánsokkal szemben v. ö. a 71. és 126—127. számokat. 2 Hodikius János. Bővebben v. ö. a 114. 1. 2. jegyzetét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom