Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
In confessionem tarnen catholicam Románam me nequaquam ingerere volo, cum magis militaria quam theologica erunt mihi tractanda, sic, ut omnia benevolentiae et amicitiae officia a me habere experiantur, neque in turbanda eorum religione aliqua conquerendi de me habeant iustam occasionem, in id omnino incumbere volo. Confidens et eos simili benevolentia me meosque prosecuturos. Haec ad S-tis V-ae mandátum humillime respondendum esse censui. 11. 1602. augusztus 14. Bécs. Mátyás főherceg Thurzó Györgyhöz. Thurzó feleletére, amelyet ez Mátyás főhercegnek jún. 16.-ról hozzáintézett levelére adott, közli vele, hogy a király Újvárban ev. prédikátor tartását még a saját házánál sem engedi meg. Eredeti levél, zárlatán papirfelzetes viaszpecséttel. — Fasc. 10 No. 40. Matthias Dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé, comes Tyrolis etc. Magnifice sincere nobis Dilecte. Ea, 1 quae nobis ad benignum nostrum mandátum die decima sexta Junii ad te dátum respondisti, clementer intelleximus. Quantum ad nonnullos articulos, in quibus te nostrae voluntati accomodaturum offers, id ex debito officii tui et bene quidem facis. Quod vero ad concionatorem Augustanae confessionis in hospitio Tuo privatim alendum atque ibidem conciones faciendas attinet, in eo nulla ratione a benigna sacrae, caesareae regiaeque maiestatis, domini et fratris nostri observandissimi resolutione, qua nullum omnino sive publice sive privatim cuipiam concionatorum praeter catholicos Romanos in istud praesidium Wywariense, imo nec in alia admittendos, multo minus alendos decrevit, récédére possumus, cui ut tu quoque humiliter te accomodare neque concionatoris admissionem ulterius urgere, verum officio generalis Tui capitaneatus invigilare debeas, authoritate eiusdem maiestatis caesareae atque regiae Tibi benigne committimus. Secus non facturus. Datum Viennae decima quarta Augusti anno Domini 1602. etc. Matthias m. p. Lippay m. p. 2 Kívül rájegyezve: Diss Schreiben mit Fleis zubestellen. — Exhibitae praesentes Byttchae 28. Aug. 1602. in negotio religionis, concionatorisque non inducendi aut intertendi (!) Viuary. 1 L. a. 10. számnál. 2 L. 8. sz. 1. jegyzet.