Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

meam et meorum perniciem propter veritatem concionum mearum mihi intentat et machinatur. Ut autem non omnia et singula, sed suprema tantum vestigia huius rei commemorem, Ill-mam C-nem V-am ignorare nolo, quod ab hinc annis quatuor, cum inter fossores metallicos magna extitisset necessitas, propterea, quod ipsis merces per aliquot septimanas exoluta non fuisset, ibi inter alia, ex officio non tantum fossores metallicos ad patientiam, sed et officiarios Camerae monui, ut se­dulo darent operam, ut operariis stipendia tempestive solverentur, ne fame contabescerent. Ipsi vero officiarii aliquid mensae suae regiae subtraherent et in miseros operarios conferrent, suos prae­stantes caballos et equos, quales etiam magnifici et generosi vix ale­rent, divenderent, lasciviam et luxuriam in vestitu abiicerent, induerentur cilicio, agerentque poenitentiam in cinere, ut Scriptura loquitur et quia circa idem tempus etiam concio incidit de infideli oeconomo, Luc. 16. inter alia, pro ut textus innuit, movi hanc quaes­tionem: Unde delatores scire potuissent, oeconomum dissipasse bona Domini sui? Subintuli: Quia sciebant, ipsum, priusquam adipis­ceretur oeconomiam, miserum fuisse lurconem et comedonem (Ger­mani dicunt armer Schlucker), qui alterius quadra vixisset ac propterea ex propriis non potuisse tantum luxum et sumptus facere. Proh Sancte Deus, quam debachati sunt in me officiarii Camerae propter hanc concionem, quam me omnibus diris devoverunt. 1 Haec sunt primordia, clementissime Princeps, serenissime Do­mine, praesentis meae persecutionis et Vatiniani camerariorum ad­versum me odii, quod gliscere iterum coepit circa diem 3 Febr. cur­rentis anni, nam ab eo tempore alta mente repostum mansit iudicium Paridis, ut cum poeta loquar. Cum itaque similiter ex officio dicto die, qui erat dominica Septuagesima, concionem de magistratu instituissem, et in epilogo concionis etiam de contumacia quorundam civium, qui hactenus, nescio, quibus instructionibus Camerae, suam inobedientiam contra magistratum urbanum excusare voluerunt, dixissem, subieci tandem: Omnes novae constitutiones et instructiones veteribus nihil derogant. sed potius eas stabiliunt et confirmant. Propter haec verba et quaedam alia male intellecta et studiose distorta et depravata, supra nominatus Georgius Fleisch, subcamera­rius, die 9. eiusdem mensis contra me forensem instituit actionem, in qua me criminis laesae maiestatis accusavit, ut hominem sedi­1 A bányavárosok története megtalálható Wenczel munkáján kívül Pech Antal: Alsómagyarország bányamívelésének története. Itt e levélben említettek­ről a 2. k. (Bpest, 1887.) 82. lapjától van szó. A bányák tönkrementek, jövede­lem nem volt s így a munkásokat nem igen tudták fizetni, akik fellázadtak. 1610-ben tört ki a lázadás, mire meg is kezdték a helyzet kivizsgálását. Az ál­talunk közölt négy irat jellemző ismeretlen adatokat szolgáltat a helyzet egy­házi és társadalmi oldalának a megítélésére.

Next

/
Oldalképek
Tartalom