Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

tiosum proclamavit et nondum audita causa, ab amplissimo senatu serio et instanter postulavit, ut me ab officio suspenderet. Ego vero contra instabam et urgebam, ut conficta sua erimina adversarius probaret, antequam poenas de me exigeret. Sed hic pisce mutior erat et ne N» quidem, quod ad rem facérét, protulit. Quibus autem módis et quam dolose, post septem hebdomadas tandem praeter expectationem cum meam, tum amplissimi senatus et meorum auditorum, mihi suggestum im praesentem usque diem inhibitum, et obsignata quadam sententia, amplissimoque senatui Cremniciensi transmissa, omnis via pro appellatione vel ad C-nem V-am Ill-mam vel ad minimum ad dominos superattendentes et reliquos fratres theologos praeclusa fuerit, prolixum foret hic re­censere, acta idipsum ad oculum demonstrabunt, ad quae etiam et ad magistratum et auditores meos, si opus erit, me refero. Interea temporis vero amplissimus senatus, ut me in officio retineret, septimanatim meum mihi numeravit stipendium, aliaque praestitit, pro quibus non sufficientes illi gratias agere possum. Cum vero res diiudicata nondum sit et propter adversarium, quem magistratus meus ad transactionem cogere non potest, semper differatur, adversaque pars dolose incipiat, agere et compromittere pecuniam civibus, ut in mei, in exilium missi locum alium, quem adversarius probat, accersant et substituant: Ideoque ad C-nem V-am, clementissime Princeps, serenissime Domine, confugio, eam­que per omnia sacra oro, obtestorque, ut mihi indigno ministro SS. euangelii auxiliatrices suas manus porrigat et pro sua erga miseros et desertos verbi divini ministros dementia et a multis pluribus módis decantata et commendata humanitate, si potis est fieri, causam meam cognoscat et me ab adversariis meis vindicet, meque in integrum restituat. Non enim hactenus auditores in ipsis, sed observatores habui, qui mea dicta, facta, gressum, incessum obser­varunt, ut animam meam perderent, nec dum cessant, neque cessa­bunt (id quod evidentissimis aliquot indieiis, si opus esset, probare possem), nisi me C. V. sub umbra alarum suarum protexerit et sibi commendatum habuerit. Ego vero cum meis et ecclesia mihi commissa, ut hactenus, ita quoque deinceps pro C-ne V-a vota facere et orare non desinemus, ut Deus ter optimus maximus propter filium suum unigenitum, hu­mani generis unicum redemptorem, Ill-mam C-nem V-am una cum tota illustrissima família in Nestoreos annos salvam atque incolu­mem, pro salute huius afflictae patriae nostrae conservare, ab in­sidiis malorum tueri, salubribus illius consiliis aspirare et in omnibus piis coeptis fortunare atque fecundare dignetur, ut omnia, quae a C-ne V-a serenissima suscipiuntur atque aguntur, ad divini nominis glóriám imprimis et deinde ad incrementum et auream pa­cem huius regni incolarumque utilitatem dirigantur. Vivát et valeat quam rectissime in Christo Jesu C. V., vivát vívat et aeternum va-

Next

/
Oldalképek
Tartalom