Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

amplissimo honorario Ill-ma ac M. D. V. ornare dignata est, dum in arce Lietaua 3 apud Ill-mam ac M-am D-nem V-am fui. Post piagas meas, quas ab haydonibus accepi et depraedationem Ill-ma ac M. D. V. mihi plurima beneficia contulit. Ill-ma ac M. D. V. dedit mihi aliquot aureos, florenos decem pro veste. Illustrissima a magnifica domina similiter aliquot aureis meam necessitatem sub­levare dignata est. Agnosco, me plus accepisse beneficiorum ab Ill­ma ac M-a D-ne V-a, illustrissima ac magnifica domina, quam lingua mea effari potest. Horum omnium memor, Ill-mae ac M-ae D-ni V-ae ac illustrissimae ac magnificae dominae tantas ago gra­tias animo humili, quantas angustia pectoris mei capere potest. Et iudicans me minimum servum ecclesiae Dei esse, ignorans quoque modum, quo mortem gratam declarare possim, donec Dominus Deus dederit mihi usuram fragilis huius vitae meae et mortalis, Ill-mam ac M-am D-nem V-am, illustrissimam ac magnificam dominam et liberos suavissimos orationibus meis, publicis et privatis Domino Deo commendabo. Tertio Domino Deo me in mea infirmitate submitto, ut cur­sum meae vitae pro sua paterna voluntate disponat. Cupio enim revera dissolvi et esse cum Christo. Ille est vita mea, mors autem dulce lucrum. Postremo submittens me voluntati Domini Dei cum mea con­sorte et liberis, reiicio me demisse ad pedes Ill-mae ac M-ae D-nis V-ae summo exoptans studio, ut, qua dementia me insufficientem servum ecclesiae Dei in diem praesentem complexa est, eadem in posterum, durante adhuc vita mea, me fovere, recipére ac complecti Ill-ma ac M. D. V. dignetur, siquidem hactenus in gratia Ill-mae ac M-ae D-nis V-ae conquievi, ceu sub arbore illa Danielis prophetae. Post mortem meam consortem et liberos in clementissimum patrocinium Ill-mae ac M-ae D-nis V-ae, illustrissimae ac magni­ficae dominae, dulcissimorumque liberorum commendo. Viduae mi­nistrorum post mortem maritorum sunt miserae et afflictae. Ill-ma ac M. D. V. ante annos aliquot dignata est mihi spem facere de nidulo aliquo commorationis. Hac spe fretus in mea postrema neces­sitate ad Ill-mam et M-am D-nem V-am confugio, submisse suppli­cans, velit Ill-ma ac M. D. V. pro sua dementia invenire modum­ut consors mea cum liberis in ditione Ill-mae ac M-ae D-nis V. post decessum meum ex hac vita haberet locum mansionis. Quacunque conditione Ill-ma ac M. D. V. conferre dignabitur, voluntati ac authoritati Ill-mae ac M-ae D-nis V-ae submitto. Quod superest, oro Deum fontem omnis doctrinae et sapientiae salutaris, ut puritatem verbi sui una cum literarum studiis inter nos clementer conservare, pacem et tranquillitatem largiri, et Ill-mam ac M-am D-nem V-am cum illustrissima ac magnifica domina, in­3 Lietava, Trencsénmegyében.

Next

/
Oldalképek
Tartalom