Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

sima servitia nostra in occasionibus offerimus reverendissimae Dominationi Vestrae dedicamusque. Ad religionis quod attinet negotium, sibi certo persua­dere potest, nos vitám potius cum morte commutaturos, quam ullam occasionem eam propagandi intermissuros. Neque tam­diu nobis cum Cassoviensibus negotium hoc imperfectum man­sisset, nisi ipsimet illi, in specie vero episcopus Waradiensis, qui mihi dextera esse debuisset (ut nunc primum ín Cogni­tionen! venimus) consilio et opera, inductus corruptusque muneribus haereticis, tanquam non episcopus sed eorum fari­náé fuisset, auxilio esse voluisset,' quemadmodum non so­lum continuo facit, sed et nostrae non parum reputationi suis sinistris informatíonibus praeiudicare praesumit. Idque tam indigne, ut coacti fuerimus Suam Maiestatem caesaream,, dominum nostrum clementissimum humillíme requirere, digne­tur commissarios ídoneos deputare, qui nostris amborum in­dagatis actionibus de rei veritate Suam Maiestatem infor­mare (!). 4 Quanta enim sit actionum nostrarum differentia, reverendissimae Dominationi Vestrae ad oculum demonstrare possemus, nisi molestum fore timeremus. Quapropter ob­latis denuo servitiis nostris paratissímis reverendissimam Do­minatíonem Vestram divínae protectioni suis nos (!) oratio­nibus commendamus. Datae in castris ad Rakomas 11-a Septembris, anno 1604. Reverendissimae Dominationís Vestrae amícus paratissímus et servus Gio. Jacomo Barbiano conte di Belgioioso P. S. Sollicitant Cassovienses nostri per ablegatos suos aliquot suas praetensíones;' ut autem nobis absentíbus níl canonici Agrienses, quod timerent, habeant et in redditu quoque nos eo commodius Suae Maiestatis christianissimam voluntatem exequí possimus, necessarium esset, ut et Sere­nissimo Archíduci et Suae Maiestati proponemus (!), cives ibi existentes, praeeipue vero Melchior quidam Reiner 1 ' captívus detineretur. Kívül: Irodai feljegyzés: 18 Septembris (nyilván a beérkezés kelte), 3 V. ö. 34. sz.-mal s 1. még a 31. 1. 4. jegyzetét. 4 V. ö. a 34. sz.-mal. 5 L. a kassaiak kérvényét a következő szám alatt. ö V. ö. 37. 1. 9. jegyzet és 74. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom