Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

Reverendissime, generosi et egregíi Domini, Patroni gratiosissimi. Quandoquidem a tam multis annis, donec caesareae re­giaeque Suae Maiestatis domini domini nostri clementissimi a quo camera ista Scepusiensis est fundata, nos quinque re­giae liberaeque civitates, tanquam Suae Maiestatis et Coro­nae huius Ungaricae peculium, in omnibus nostris necessita­tibus semper et inprimis non modo requisiverimus, sed etiam iustam defensionem et patrocinium contra quosvis illegitimos impetitores nostros ab eadem expertí fuerímus. Idcirco animadvertentes in praeiudicium vetustissimarum nostrarum libertatum, iurium regni et eorundem derogamen absque omni causa violenter et indebite nunc contra nos pro­cedi, sicuti videmus hoc ex nostris sociae civitati Cassoviensi antea satis afflictissimae accidere, in eo quod illustrissímus dominus generalis, nescitur quibus ductus rationibus, eorum omnia publica bona, pagos, allodia, molendina, terras ara­biles, prata, vineas in territorio Cassoviensi et alibi existen­tes realiter, partim per capitaneum militum Germanorum Cassoviae existentíum et Lucám Kis castellanum eiusdem Cassoviensis praesidii perque ipsis adíunctos milites et ho­mines, partim ipsémet his diebus Tokainum proficiscendo, nomine Suae Maiestatis arestavit et in eiusdem ratíonem oc­cupavit," serioque sub poena capitis et bonorum amissione iudicibus et ceteris ut in pagis sic etiam in civitatem Casso­víensem (!) ad se convocatis interdixit, quod a modo deín­ceps praefatae civitati Cassoviensi nihil amplius solvere vel minima servitia praestare debeant, sicut idem praefectis al­lodiorum, molarum civitatis et aliis severissime demandavit, alii, nimirum supradicto castellano praefecturam pagorum et ceterorum omnium publicorum bonorum cum ipsorum direc­torio demandans, sicuti nunc is decimas frugum in pagis pas­sim, reditusque ceteros ipsis penitus exclusis percepit, adeo ut publica civitatis munia et officiolatus plane cessent et omnia interrupta iaceant, aedificia moeniorum post triennem illám conflagrationem nondum penitus restaurata, in quibus hactenus in dies laboratum est, summo cum ipsorum dispen­dio et civitatis damno ad finem perduci non possint. Licet autem supranominatus dominus generalis ipsorum praetendat inobedientiam, quod templum frequentare et ce­tera ipsorum religioni et conscientiae contraria subire nolint et dubio procul satis se ideo habere causae putat, quamvis nullum caesareum superinde mandátum exhibeat, neque illos 2 V. ö. 29., 30. sz.-mal.

Next

/
Oldalképek
Tartalom