Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.

Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez

tale quid commeritos esse censeamus, siquidem in suis liber­tatibus antiquis potius gaudere et in iisdem merito manere cogitent iuxta factam quoque ipsis promissionem, perque Suam caesaream Maiestatem clementíssime superinde factam annuentiam et ratifícationem confirmationemque articuli 38 anno 1597 facti, ubi dicitur: ,,Quia capitulum Agriense post amissam Agríam hactenus locum residentiae non habuit, ideo ínterim donec Agria recuperabitur, nominatur ei loco resi­dentiae Cassovia salvis tarnen libertatibus ípsius civitatis per­manentibus". Cumque non nisi iuris ordine, si quispiam se putaret habere ius in ipsorum bonis, illud fieri deceat, quia et ipsi libertatibus iisdem, ut et nos cum ceteris regnicolis et Maiestatis Suae fidelibus, gaudent et merito frui deberent. Quoniam autem contra patrias leges et libertates nostras communes adeo ipsos opprimi videamus, dolore sane ingenti afficimur, nilque aliud inde nobis polliceri possumus, quam, si ipsi tanquam metropolitana civitas sub iugum hoc redigan­tur, eadem nobis evenire posse metuamus. Quod equidem do­lendum esset, ex civitate tam vetusta libertatibus ipsius sic prostratis et reditibus omnibus publicís ademtis iam quasi pagum fieri, quae tarnen potissimum in privilegiis et liberta­tibus suis manuteneri atque conservari deberet, utpote quod una nobiscum semper Suae caesareae regiaeque Maiestati fi­delissíma pacis et belli tempore praestitit servitia. Ipsorum igitur calamitate nos moti atque ducti putavi­mus condignum et utile reverendissimam et generosas Domi­nationes Vestras ideo esse requírendas. Eaedem N. Domina­tiones Vestrae longo usu et experíentia iam probe noverunt, haec ita et non alíter se habere. Civitates nimirum nos non tantum socias esse, verum etiam communi ope 3 et auxi­liís Suae Maiestati semper fidelissíme serviisse et in aeter­num servire et fidelítatem nostram exhibere velle. Supplica­mus igitur demisse, dignentur reverendissima et generosae Dominationes Vestrae gratiose pro saepefata socia nostra civitate Cassoviensi apud ipsam Suam Maiestatem interce­dere et statum praesentem exponere, quomodoque cum nostris 3 Az említett öt szabad királyi város közt szorosabb közjogi kap­csolat tulajdonképen nem állott fenn; érdekeiknek bizonyos mértékig azonos volta és a szolidaritásnak gyakorlati előnyei azonban már a XV. század folyamán minden fontosabb ügyben az öt város együttes fellépé­sét, esetről esetre való szövetkezését hívja életre (Iványi Béla: Bártfa sz. kir. város levéltára I. kötet, passim;) egyházi téren a confessio pentapolitana óta különálló esperességet alkottak (Bruckner i. m. 111. 1.). A kérvény szövege nyilvánvalóan azért hangsúlyozza a szorosabb közösség fennállását, hogy ezzel kellő magyarázatát adhassa a kassaiak ügyében való fellépésüknek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom