Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
1584. szeptember 12. Bécs. Ernő főherceg az újvári kapitány kinevezése ügyében. Kívánatosnak tartja, hogy a végbeli kapitányok általában, de főként azok, akik az egyház censusából fenntartott várakban viselnek kapitányi tisztséget, ne csak a török ellen harcoljanak, hanem a katholikus vallásnak védelmében is buzgólkodjanak. Ajánlja báró Dietrichsíein Miksát az újvári kapitányságra. Ernestus dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé etc. comés Tyrolis etc. Reverende, devote, syncere nobis dilecte. Accepimus literas vestras pridie Calendas septembris ad nos datas, ex quibus syncerum ac nobis quidem antea multis argumentis cognitum atque perspectum animum zaelum (!) atque desyderium vestrum in propaganda ubivis locorum et terrarum relligione catholica praesertim vero quo ad nominationem supremi alicuius in arce Vywar capitanei, abunde cognovimus. Nos equidem nihil magis optaremus, quam ut praesidiis illis, qui in confinibus regni Hungáriáé sunt universis, iis praesertim, quae ecclesiae censibus muniuntur atque sustentantur catholicae religionis tantum viri duces atque capitanei praeficerentur, qui non solummodo de infenso Christiani nominis hoste immanissimo turca debellando, sed de religione etiam Catholica iis in partibus promulganda, defendenda, atque conservanda pro viribus, intenti alque solliciti essent ; nec dubitamus nobilem fidelem nobis dilectum Maximilianum a Dietrichstain baronem, quem tum propter parentis, tum propria quoque merita nobis multis ab hinc annis indefesso studio praestita, valde gratum habemus, huic muneri pro sua qua est in rebus gerendis sollicitudine, dexteritate et pietate huic officio cum summa sua laude et omnium satisfactione commode praefici posse : Quandoquiderrt vero de sufticiendo in locum defuncti comitis de Hardegk supremo arcis Vywariensis capitaneo praeteritis hinc diebus Sacratissi" mae Caesareae Maiestati etc, demissam nostram opinionem atque sententiam adaperuerimus suae Maiestatis resolutio nobis superinde expectanda sicque negotium hoc apud suam Maiestatem urgendum erit. Id quod ad memoratas vestras rescribendum vobis duximus literas, de caetero benignitate nostra vos iugiter complectimur. Datum Viennae, die duodecima mensis Septembris, anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo quarto.