Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve

riat. Quibus vellem constaret, telricam Domini manum me percussisse, inque profundissimam luctus et squaloris, non tarn vestis, quam cordis abyssum immersisse Grave hoc cordis vulnus est, et ita grave, ut quamvis antea quoque semel atque iterum saeva haec mortis sagitta mihi intorta fuerit, nihilominus recens haec, et novitate sua et tanti inaestimabilis unionis decore, et quod supra omnes est. senectutis meae fulcimine penitus surrepto, ita me humi provolvit, ut quoties ejus recordor, recordari autem etiam invitus saepius cogor, toties oculi mei lacrymis made­scunt et tamdiu madebunt, donec coelestis quispiam Ales has lacrymas, hoc aut simili consolationis lenteamine ab­sterserit. Ploratum satis est. Satis est luxisse maritam Jam dolor Hesperias currat ad usque plagas Haec fuit aetherei nunquam varianda 1 ) volun'as Caesaris, huic semper quemque parere decet. Justa haec funebria quodam modo reposcit a me beatissima Catherinae meae anima, quae superstes su­perstitem velut altera Arthemisia suum Mausolum ita di­lexit, ita reverita est, et omnis fere domus angulos liberis pie enutritis ita exornavit; ut stipes essem, nisi me in lessum solverem. Romani in luctu aureis depositis annu­lis induerunt ferreos: sicut et Hebraei humi recubuerunt, et in publico comparere nefas duxerunt, nemo itaque Ju­stus operum aestimator mihi vitio vertere poterit, quod a­tratus a publicis congressibus me subducam, ne forte au­steritate mea plus quam Catonita hilaritates vestras turbem, aut jocoseriis vestris in ectasin raptus indignum cordolio meo probléma faciam. Quare date mihi quidem veniam et collegae eam impendite operám, quam ipse impendere deberem, si praesens essem, imo vero huc meae eman­sionis excusatione partim anticipate aliorum suspicax in­genium, partim praeparate collegae mei honoribus aug­mentum, ne ex hac mea absentatione scandalum acci­piant; et feliciter valete. Dabam Liscae crepusculo Do­minicae 3. Adventus 1634. 36. Generoso domino Gregorio Miskolczi Cassoviam. Bizodalmas uram s kedves atyámfia, hogy ha az szent Jób panaszolkodván mondhatta azt, hogy az Isten 1. Először „mutanda"-t irt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom