Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve
2Ó6 autem nullus dubito velint, consultandi causa Kereszturinum ad Bodrog 22. novembris confluere, et quid in rem Ecclesiae vergat nobiscum deliberare. Quare Pietates vestras admodum Reverendás et Clarissimas, amice et fraterne hortor, adsint ad diem praefixum in loco praenotato, pro qua promptitudine vestra, ego quoque vestris honoribus et commodis nunquam non deero. Eosdem diutissime magno Ecclesiae emolumento feliciter valere animitus desidero. Dabam Liscae 14. Novembris. Venerand. Pietatum v. studiosiss. 34. Cursiles Benyem, Tolcsuam, Horvatim, Újfalu, Saram, Olaszinum pro dedicatione templi nouiter aedificati. Salutem et melioris vitae usuram p. Vicini Visienses et propria moti pietate et aliorum christianorum exemplo ducti, nuper templum noviter aedificarunt, adque umbilicum fine aedificium perduxerunt, hoc unico excepto, ut dedicatione solemni a proiano usu sacerrimum Deo nuncupetur, quod a me unice contendunt, ut fiat. Ne itaque currentes mea taciturnitate inhibeam, sed potius bene currentibus calcar addam, templi illius dedicationi sextum Decembris diem Divo Nicoiao sacrum destinavi. Quare vos uaiversos et singulos moneo, speciatim vero te, domine Komjáti, ut concione dedicatoria, te vero, domine Zempléni, si opus erit, ut brevi de Coena Demini sermone compareatis in Viss hora octava matutina dicto die. Secus non facturi. Valete feliciter et venite Domino vires et valetudinem suppeditante. Amen. Liscae, 2. Decembris 1634. 35. Stephano Tholnai et Matthiae Komjáti, pastoribus in Patak et Tolcsva. Salutem vobis in Filio Dei pr. Doleo et vere doleo, quod in novi conjugii collegae mei primordio vobiscum adesse et praeesse non liceat. Mearum quippe partium fuisset, et proxenetam et insimul paranymphum bono cum Deo agere, quod officii genus Alius mihi, et ipse collegis meis antea semel atque iterum praestiti non illibenter. Quae absentia mea subvereor, ne lacrymas meas nunquam expertis, occasionem sinistre de me judicandi pa-