Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve

haberi possunt, Álkekengi, meliores enim sunt) singulorum libra, absynthii parum plus ob saporem, bibat ex hoc vino per quatuor septimanas. Interea curet Cassovia drachmám unam Gummi Peruani, ex illo singulis septima­nis semel sumat pondere septem granorum hordeaceos (in libra aureos pondere) in aliquo jusculo croco infecto, uti heri retuli, sumat autem mane in aurora, et usque ad 10 a potu, cibo et somno abstineat, tum jusculo aliquo vires reficiet. Hac ratione videbit Deo juvante successum cum affectu. Et quia brevi missurus sum huc aurigas pro vino, significef mihi de statu consortis suae charissimae, uberius dein consilium (est enim semper occasio) suppe­ditabo. In reliquo V. R. D. officia mea paratissima com­mendo, et cum tota família ad vota valere exopto. Ex Tolcsva 20 octobr. Adm. Reverend. V. D. ad servitia pa­ratissimus Christianus Augustinus ab Hortis D. 33. Michaeli Szepsi seniori Abaujuar Tarczalinum et Benedicto Szegedino s. Borsod. Salutem et prosperioris vitae usuram vobis, 1 vir venerandi vestrisque precatus amicitiam meam commendo En iterum Jezabel pium persequi coepit Heliam, quae non contenta reditum Christi ministri jam pridem intercepisse, sed etiam adempta prius clave templi, fores quoque sanctuarii occlusit, reseraturam fortassis Roma­nensi Baalitae, nisi rex ille coeli medicam adhibuerit ma­num. Sed et ille vindicem exeruit dexteram erga Eccle­siam suam velut juratum hostem, dum melioris famae heroinas ecclesiarum vere nutrices et promotrices e medio nostri per mortem abripit, et Ecclesiam suam velut ovicu­lam in fauce persequentium relinquit. Angimur propterea animo, et alto suspiria corde ducimus, cum praetcrea quid faciamus, non habemus. In hoc tristissimo eccle­siarum discrimine piacúit charissimis quibusdam ex vene­rabili presbyterio nostro fratribus totum hoc negocium ante omnia Pietati tuae et per eandem Venerabili domino Benedicto Szegedino meritissimo dioeceseon Borsod etc. seniori 2 intimae, ut si calamitas ista vobis doleat, dolere 1 Előbb csak Szepsinek akarta irni s az ennélfogva kijavított fogalmazásban e helyen kihuzatlanul maradt: tibi. 2 Bizonyára a megfelelő módosítással írta a Szegedinek szóló levelet is.

Next

/
Oldalképek
Tartalom