Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
Debebit autem idem olficialis omnes proventus Archiepiscopales iuxta antiquam consuetudinem ex officiolatu suo ad manus administratoris proventuum sine omni damno administrare rationemque de illis omnibus tenere et judicem ac juratos uniuscuiusque possessionis in exactione illorum sibi adhibere. Item eonceditur sibi ex gratia Maiestatis Caesareae id quoque tricitum, quod ex telonio Hydvegiensi quotannis provenit. Hereticos plébános ac scholares in officiolatu suo non patiatur, missaque veteri modo peragatur, archidiaconum ad visitandum admitüt et contra omnes defendat, ut officium suum in spiritualibus exequi queat. Quod si ultra annum servire nollet, tribus vel quatuor mensibus suae Maiestati ante annum significet, et ad id teneatur, ut alius loco sui ordinari possit. Negotiatores et omnes per officium eius iter facientes, tuto et absque impedimento ipsorum iter peragere faciat et permittat. Inter colonos ratione cuiusvis actus et controversiae juridice de finitae birsagium ultra unum florenum non exigat, sed si quis maiorem poenam merebitur ad administratorem deferat. Colonos officiolatus sui in ipsorum consuetudinibus conservet, cum iisdem in causis et juribus ipsorum defendendis procedat. Cum opus fuerit colonos ad opera arcis expediat et mittat. Ad pecunias testamentales et depositi, ac si quis alienigena, pecuniam aliquam in ofticiolatu suo deposuérit, morteque praeventús fuerit, se non ingerat. Proventus nundinarum non secus, quam recepta consuetudo est exigat, in quibus exigendis judex et juratus penes officialem sint. Ab aduiteris vel adultera et scortatoribus viris ac faeminis ultra unum florenum birsagium non exigat, sed si maiorem poenam merebitur, illud ad provisorem referat. Quod si coloni Maiestatis suae, equum, Turcam aut alias res Turcicas lucrabuntur Maiestati suae serventur. Pecora si quae a propriis ipsorum dominis aberrassent, antequam tribus foris • proclamari fecerit, sibi officialis non usurpet, et si eorum dominus proprius seu possessor inyentus fuerit, officiali unum florenum teneatur, velut cum eo concordare poterit, si autem binarium numerum talia pecora excesserint, nec dominus proprius