Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
inventus fuerit, quod supra hunc numerum fuerit, erit Maiestatis suae, et ad administratorem referatur. Ad suas proprias necessitates colonos invitos non cogat. Hoc tarnen ex gratia duranteque beneplacito Maiestatis suae, ipsi conceditur, ut de singulis decem colonis sessionatis unum falcatorem, qui uno saltem die falcet, falcataque cumulet et comportet, et unum currum, qui duabus vicibus lignum vehat, una vice ad festum nataliciorum domini, altera ad festum Paschatis habere possit, quod si pluribus opus habuerit, praetio conducat, neque quicquam a colonis minis extorqueat, vel invitis exigat, sed si domus aut stabulum eius in arce fuerit reparandum, administratorem requirat. Quod autem attinet ad eius officiolatum, quatenus est officialis bonorum praefatorum subesse debet authoritati administratoris, quatenus autem miles est, quia cura et gubernatio rei militaris capitaneo incumbit, ipsius capitanei Maiestatis Caesareae jurisditioni subesse debet. Quandoquidem ea sit inter administratorem et capitaneum distinctio, ut administrator bona, proventus et subditos curet, capitaneus vero arcem, milites et res militares. Hoc autem, per expressum sibi declaratum esse sciat, ut obsidionis ac aliorum quorumcunque periculorum (quod Deus longissime avertat) tempore, obiigatus sit semper in eadem arce Wywar archiepiscopali, omnem eventum Mártis experiri, talique tempestate ingruente unacum reliquis militibus utriusque fortunae eventum expec* tare, sustinere, et in ea constanter permanere. Data Posonii, die duodecima mensis Novembris; anno domini M. D. LXXIIII. Agriensis m. propria. Baro ä Khaflingh mp. JoannesZermegh m. propria. G. Hozuwtoti mp, Petrus Wsaly m. propria, Más kézzel: Sacfatissimá Maiestas lmperatoria Dtorriinus] NfosterJ C[lementissimus] dignata est clementer per mandátum suum, decima sexta die decembris, anni proxime transacti septuagesimi cjuinti éditum, officiolatum Dregel, cum omnibus proventibüs, egregio BenediCto Muty, officiali, durante beneplacito Maiestatis suae concedere, ita üt bene instructum semper habeat equitum suorum numerum ei diligenteí serviat. Actum Posonii die nona februarii, anno M. D. LXXVL Ex Consilio Camerae Hungaricae Mathias Ebeczky Secretaríus manupropria, 1576 márc. 16-án Wághy Ferenc részére a verebélyi tisztségben előírt szabályok között szintén szerepel az eretnekekre vonatkozó ren1