Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve

Miskolczi Csulyak István esperes! naplója és leveles könyve­VI Acta eccl§sja§tica anno 1634. - !- ' * Georgia Salánki, Andreáé Ruszkai, collegis docen­tium in gymnasio Patakinensi. Gratiam in Filio Dei. Viri clarissimi, gratum mihi est, quod de idoneo, ita auguror, scholae oppidi nostri gu­bernátoré per vos tempestive prospectum sit; longe vero gralissimum erit, si designatus Nolanus íidelitatem pubi scholasticae, diligentiam vero civibus nostris suam ita comprobaverit, prout ingenuum et ad megna natum juve­nem decuerit. Gratas vobis gratias pro navata fideliter opera nunc quidem ago ; referam, ubi commoda occasio, qua meam vobis ingenuitatem declarem, affulserit. Diem a vobis praefixum necessitas oppidi antever­tere satagit, vetus enim praetor nóvum ex more dominis terrestribus sequenti adhuc septimana repraesentare vult in comitatu Scepusiensi degentibus. Quare praetor noster per suos sese sequenti die Lunae apud nos sistet, die Mártis rectorem domiducturus. Accommodet itaque et No­lanus noster sese voluntati praetoris nostri, sed eum se­rio cavere volo, quod etiam gymnasii vestri leges impe­rant, ne propter convivii valedictorii epulas tantas íaciat expensas, quantas ne ipsius quidem annui reditus quad­rans sit exsolvendo. Valete feliciter magno Ecclesiae bono. Dabam 7. Januarii 1634. 2. Reverendo viro pastori ecclesiae in Kenis. Gratiam et pacem Dei cum felicissimo novi anni de­cursu tibi tuisque precor. Reverende vir! En a nobis profectus ad vos Stepha­nus aurifaber de Bihar celebraturus nuptias cum sponsa sua nobilis Georgii Dédesi Baxaiensis filia, qui quoniam tenuioris est fortunae, quam ut seorsin a socero suo con­nubiales epulas peragere posset, ex consensu et consilio suorum benevolorum decrevit ibidem in Baxa ecclesiae tuae filiali nuptias peragere. Quia vero opera tua indige­bit in copulando, tuto poterit Reverentia tua veluti libe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom