Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

minis et dilationibus observatis excommunicavimus et ex­communicatum denuntiavimus et denuntiari in partibus fecimus, qui et de facto etiam in partibus denunciatus extitit, prout ex certorum dominorum plebanorum prae­dictarum nostrarum literarum executorialium, relatoriis literis superinde confectis nobis extitit plena fides, et quia ex earundem literarum relatoriarum tenoribus comperimus, quod dictus nobilis Wolffgangus Deseo huiusmodi ex­communicationem diu sustinuit et adhuc sustinet animo indurato et rebelli, in duiitia et pertinacia eius contu­maciter perseverando; nec curat ad grémium sanctae ma­tris ecclesiae redire, in animae suae perniciem et scan­dalum christifidelium plurimorum manifestum. Quare pro parte praedicti egregii Christophen Bossa­ny habita cum instantia nobis fűit supplicatum, quatenus ad aggravationem dictae excommunicationis sententiae, et alias censuras ecclesiasticas, contra eundem Wolff­gangum Desew excommunicatum procederemus. Nos itaque attendentes huiusmodi supplicationem fore justam et juris consonam, quodque contumacia crescente merito habet augeri et poena. Et ne idem nobilis Wolffgangus Deseo excommunicatus de sua inobedientia, rebellione et contemptu, quomodolibet valeat gloriari, huiusmodi ag­gravationem contra eum decernendum duximus ipsumque aggravamus in his scriptis. Vobis igitur dominis supra­dictis, et vestrum cuilibet insolidum in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena, quam in vos et alteros vestrum nisi feceritis, quae mandamus trium dierum canonica monitione praemissa, a die requisitionis vobis fiendae computando ferimus in his scriptis, districte praecipiendo committimus et mandamus, quatenus sta­tim dum, cum praesentibus fueritis requisiti, aut alter vestrum fuerit requisitus, ita enim, ut in his exequendis unus vestrum alterum non expectet, nec unus pro alio se excuset, praefatum nobilem Wolffgangum Desew excom­municatum et aggravatum, in vestris et cuiuslibet vestrum ecclesiis, singulis diebus dominicis et aliis festis infra missarum solennia, dum in eisdem ad divina audienda major convenerit populi multitudo, pulsatis companis, candelis accensis, et iterum extinctis ét in signum male­dictionis aeternae in terram proiectis, publice et in ambone alta et intelligibili voce denuncietis, seu faciatis denuntiari. Tarn diu donec ecclesiae et nostris venerit parere man­datis, aut a nobis, vel superiori nostro, aliud habueritis in mandatjs. Et de eius absolutjone vobis eonsUterit evi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom