Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve [1-27. sz.] Folytatás

Adták ezt is élőnkben, hogy az rendelés szerént az harangozóknak tartoznék fl. 12., és akarják, hogy nekik mindjárt megadja. Respondit. Mostan magának sincsen s nem tud mit adni, hanem ha bort adhat el, akkor osztán megfizet. Juvenes scholastici serio commonefaciendi erunt, ut cum omnibus, maximé vero cum vicinis scholae tranquil­litatem colant. Andreas Szalókai de quodam tunc absente conques­tus est, quod conjugem nivea pila projecerit, insuper ver­bis quoque inhumanis exceperit, cum admoneret, ne nivi­bus ipsam peteret. Domi meae delatus est, quod tempore vinorum de­portationis suorum arbores ex horto scholae exsecuerit, sepes disruperit etc. 4. Clarissimo Urbano Kisfaludi Kereszturinum, Újfalum, Tholcsvam, Horvatinum, Zsadanyinum, Hotykam ad ho­nestissimam Clarissimi viri Benedicti Bakai gymnasiiPa­takinensis rectoris sepulturam vocationem. Vires valetudinemquem desideratam ad commodum Ec­clesiae Christi promovendum vobis sufficiat Dominus ex alto. Reverendi viri! quod olim discipulis Christi Emaunta proficiscentibus insolito acciderat, vereor, ne idemque casus nostros pultet fores. Si quidem quem illi redemtu­rum Israelem speraverant, mox in crucem agi viderunt, ita quem nos ruinam celebris gymnasii Patakinensis resarcitu­rum sperabamus, Clariss. Benedictum Bakai, en morte ut subitanea, ita tristissima sublatum feretro inclusum cerni­mus, quem Parca invida 19 Februarii die Sabbathi ante horam pomeridianam decimam, post pium Heliam uno mense et nondum duobus completis elapsis diebus op­timum Heliseum, hoc est, ut verbo dicam, post canum praeceptorem juvenem adhuc discipulum, sed longa di­gnissimum vita praeripuit, Hujus viri extremus persolvitur honos Patakini 24 Februarii die Jovis hora 8 antemeridi­ana. Ad hanc ego solemnitatem publica, qua fungor, au­toritate vos universos fraterne invito, ulque mature com­pareatis, mando. Secus non facturi. Dabam Liscae 21. Febr. 1633.

Next

/
Oldalképek
Tartalom