Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
cum anno eodem in generali Uyheliensi Emericus Lizkai, pastor in intcrregno Lizcensis, mihi falso oblocutus in faciem dixisset, se bona conscientia testari mea voluntate fuisse arrestatas reculas Thomae Tiszabetsini, antea scholae Liscensis rectoris, a Stephano Balthasaris officiali ; cui ego et si vere incogitanter mox regessi, me meliori conscientia dicere, inscio me illud perpetratum fuisse. Isthac oblocutione factum, ut anno 1617 ego et Emericus in generali Uyheliensi 26. Januarii jure contenderemus. Multi quidem favebant mihi, adversabantur vero plurimum senior Matthaeus Tihemeri, Michael Suri, Daniel Szegedi, Michael Vatsi cum nonnullis aliis ; et senior flabellum erat Emerico, me contra exercitatissimum conduceret causidicum, quod et praestitit. Obtulit quoque, ne causa caderet, honorarii loco seniori vasculum vini. Ego contra fretus bona conscientia, sine procuratore solus causam meam tutatus sum. Cum ad negotium ventum esset, ego negavi actoris mei preparationem et loquelam audire propter gravissimas causas et quidem tres ; toties egredi et ingredi jussi, causas illas adeo invalidas esse dixere, ut propterea actorem exaudire deberem. Tandem posteaquam protestatione fuissem usus, egredi iussus, fraternitas silentio petito monuit primarios asseclas, rationes illas a me prolatas exactius ut pensitarent, sibi namque tam ponderosas videri, ut illorum vel minima negotium actori facérét in foro politico. Videntes itaque invidi mei se quod molirentur effectui dare non posse, cum fraternitas quoque oculata aurita et in rem esset meam intenta, et innocenciae meae vim inferre non posse : ideo ut sumptus facerem, Liscam 9. Maji generalem indixerunt : ubi cognita veritate mea ordo ecclesiasticus decrevit Emericum et uxorem ejus me complacare debere. Caeterum Emericus percipiens se causa cecidisse, erubuit, excanduit, deliberationique Ecclesiasticae contradixit. Ego contra ad senioris quaesitum respondi, me paratum esse ipsum deprecari, siccine enim Magister nos esse abnegandos praecepit. Adversarium itaque dextra porrecta sie allocutus sum : Erravi fateor, condona mihi, tu enim fuisti lapis offendiculi. Vidisses tunc pios aliquot pastores interna motos pietate ex oculis lacrymas profudisse. Haec ubi protuli, Jacobus quoque Napradi ex consessu surrexit, et se quoque mecum jure procedere velle duxit ; cui tunc quidem silentium senior indixit, et anno sequenti in Redmecz morte sublatus est : qui paulo ante mortem in aedibus Liscensibus cum visendi gratia ipsum salutassem mecum in gratiam