Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

redit. Etiam in hac causa expers ego fui eriminis, sed duae feminae eius et mea conjunx de lana caprina cer­tantes, in me fabam cuderunt. Currente 1620 anno, cum 21. Augusti potione ex fo­liis sene simul et rhabarbaro usus fuissem, per octiduum male habui. Similiter etiam a 16. septembris ad 25. diem eiusdem mensis gravi pedum dolore laboravi; interea decimo septimo die Varadiensis Ecclesiae nobilitas [per ?] generosum Michaelem literatum de Thür, senatus vero Andreám Szabó cun duabus epistolis, Clarissimo seni Stephano Detsi me collegam esse voluit. Verum ego te­nuitatis meae probe conscius, hanc digito non attigi Spar­tam. Sed literis dumtaxat binis pro oblata honorifica mihi indigno functione gratias egi. Anno 1621. postquam reverendissimus Petrus Alvin­czi ex castris ad Thirnaviam positis ad suos rediit, ipsi me Serenissimus Princeps succenturiari voluit, ut in solem­nitate Paschatis Tirnaviae docerem ; quorsum quinta mox Április rheda quidem propria, sed veredis Lisca discessi : verum quia propter eluvionem aquarum et violenter occu­patum per Magnificum Georgium Szetsi Filecum per con­finia regni iter continuare nequibam, deflexi ad dextrum et per montana Scepusiaca Rosenbergam, et inter rheda ratibus superimposita pro sex florenis per Vagum fluvium Galgocium ductus sum. Unde 16. április Tirnaviam appuli. Jam vero Serenissimus Princeps descendere Cassoviam properans, statim sequenti die, qui fuit dies Sabbathi, rheda mea per negligentiam procuratorum. Tirnaviae re­licía, pilento satis nobili una cum castrensi exercitu, di­gressi, 8. Maji Cassoviam salvi et incolumes salutavimus, ubi éx liberalitate serenissimi florenis 25 et quatuor ulnis granati remuneratus, conductitia rheda 12. Maji ad familiam meam appuli. Sequenti rursus XI. Junii nóvum iterum mandátum Serenissimi Cassovia accepi, quo citissime ad castra secus Göncz posita vocor : verum ego ophtalmia laboráns justa usus excusatione castris emansi. Anno 1622. 3. Április qui inciderat in dominicam Quasimodogeniti conjunx inter horam 2 et 3. pomeridia­nam ex hydrope obiit, quae antea 13. augusti aegrotare et sensim deterius habere cepit; cui ego pridem prae­dixeram vindicem dei dexteram non subterfugituram, quia me innocentem irreverenter quoad mecum vixit, habuit, et non semel convitiis quoque proscidit, quam praedictionem eventus veram fuisse comprobavit. Haec conjunx revera Xantippe fuit mihi, filiabus vero ipsissima noverca, cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom