Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

Nam post occiduum solem, dilectissimam vitae meae con­jugem Juditam, nondum plenarie puerperii dolores exant­lantem, hemiplexia inter vivos esse prohibuit: cum die superiore et matutinae concioni interfuisset, et horam post primam in atrio domus parochialis, libellum vernaculum Joannis Mihalyko, cui titulus est „az öröc eletnec niari idejéről" lectitasset, quo abjecto supina concidit et loqui desiit, sequenti die mane fatis concessit, meque tribus cum liberis, in hac lacrymarum valle, viduum moeroreque squalidum reliquit. Eadem aestate conjugis mortem, pedis­sequi et agazonis mei mortes sunt subsecutae, sicque domestico meo exemplo comprobatum ivi veriloquium vetus, nullam calamitatem esse solam. Tandem ubi ali­quantisper luctui operam impendi, quia propter liberos curandamque oeconomiam diutius in viduitate permanere nequibam, cum amicorum meorum hortatibus, tum rebus meis ita flagitantibus, etsi sciebam nuptias secundas raro esse secundas, tarnen cum Jacobo Napradi, collega quon­dam Tarczaliensi, eques Beniem transivi, procatum claris­simi Matthaei Szepsi socrum, Laurentii Soproni viduam, Joannis Juhos Debrecinensis filiam Annam : cujus cum forma placuisset, ex itinere remisi Napradium ad dominum Matthaeum aperiendi secreti, et simul colloquendi cum eo, gratia. Unde illo ad me adhuc in via reverso et roganti, quid meditarer, respondi mihi animum esse in thalamo et vota ad deum talia fundere : Da bene de Benye thalami cupivisse maritam, Quae mihi quaeve meis speratos praestet amores. Vix ea fatus eram, Christus cum coelitus irlfit ; Quaecunque orasti Miscolcine exorasti. Postquam ergo voto meo potitus, commendatione domini Matthaei innixus, cum eodem Anna Juhos nuptias 2. Au­gusti celebravi, sed et hic dulcia mixta fuere amaris. Nam cum superiori die filiolus Stephanulus vitam cum morte commutasset, anterior domus taedas nuptiales celebravit, postica domus pars feralem cupressum tenuit. Postquam coenatum est, 3. Augusti rursus ante prandium parenta­tum est. Functionem hanc meam malorum ilias amarica­vit. Nam statim 22. Decembris quod uxorium ver non­nunquam algeat experiri cepi, et sensi quandiu cum ea in matrimonio vixi ; quae algore suo, nisi stoicus fuissem, fortassis me enecasset. Senserunt quoque duae filiae no­vercales amores nonnisi in summis labris residere, toxi­cum vero in corde circumferre. Accessit huic illud quoque,

Next

/
Oldalképek
Tartalom