Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

ídque multis de causis nostrae videlicet necessitudinis. Quod vero seribis de Salcero nostro, me admonens, offi­cio optimi amici functus, non leuiter piacúit. Remitto ita­que tunc secutus consilium, adolescentem una cum Pribi­cero nostro, et corporis statura, et erudicione auctum. Pető itaque a te pro veteri in me animo tuo, ut studia, et vo­luntatem adolescentis senatui, optimis et humanissimis viris de meliore nota comendes. Debemus enim et religi­onis, et literarum propagandarum grácia eos inprimis ui­uare, qui olim et ecclesiis et reipublice servire poterunt. Quod mihi de Salcero nostro haud vana coniectura adue­ctus, polliceri ausim. Ea re literarum iecit fundamenta, ut (si modo aliquandum Vitebergae agere liceret) multis offi­ciis dextre administrandis, praeesse possit. Id ego nisi me fallor spes mea experiri in meis scholis, in quibus et alii iam nunc docent, qui olim hic didicere ausus fuero, modo contingant mecenates, qui unum atque alterum annum eius studia sustentent. Quod ut fiat, tu, qui ea es apud cives tuos authoritate, efficies id si feceris et Christus ipse tuos conatus fortunabit. Is enim verus est iuventutis Pat­rónus, sed quid ego ista apud te virum et doctum et pium. Debet mihi adolescens hic noster Salcerus pro sumptibus quos fecit et aliis, que dedi mutuo fl. viginti et unum, hanc pecuniolam eures rogo ut prima quaque oc­cassione mihi reddatur, potest hoc commode fieri eciam per dominum Grenstetter hic, Fuggerorum procuratorem ad nundinas nostras iam proximas. Philippus Melanchthon de peccato originali obtinuit contra Eccium Vormacie in collo­quio theologico pugnans victoriam. Faxit Christus, ut eccle­sia redigatur ad concordiam reque pro sua glória. Recte vale, Vratislavie 1541. quarta Mártii alios plura. Tuus ut suus Andreas Wingler. Kivül: Humanissimo viro d[omino] magistro Antonio Pausio, Notario Schemnicensis fratri suo in dominó. Más kézzel : Allate 26. Marcy 1541. Winclerus commendat Pa­usio adolescentem studiosum Joannem Salcerum. Zöld viaszpecsét nyomaival. Nemzeti Múzeum levéltára. Törzs­anyag,

Next

/
Oldalképek
Tartalom