Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
ómnia et poeseos facultati impendi operam. Ut vero orator evaderem orationes Ciceronis a 26. Octobris dies noctesque indefesso studio ita diligenter perlegi, phrasesque quantum potui excerpsi, ut finem 19. decembris imponerem. Anno sequenti [a margón : Anno 1602.] Majo mense acutissimos sensi in pedum planus dolores, ex oculo gallinarum (ita Germani vocant) exortos. Hunc morbum anus quaedam a me conducta, calido pullonum collumbinorum sanguine tollere voluit, sed irrito conatu. Interea priorem mensam mutavi, et discessi ad Victorium Glich e regioné Musei nostri habitantem, in convictu duorum Bohemorum Georgii et Maximiliani L. B. a Sebusina, duorum Dantiscanorum. Interea impatiens doloris, suasione Victorini, chirurgum adhibui, qui novacula factis in planta sex vul 4neribus, multo cum sanguine morbum evulsit et fugavit. Quinta augusti Nicolao quoque stranguria laboranti medela adhibui optimo successu. Decimo octavo die cum Enceniorum tempore genio cum amicis indulgerem, accepi fasciculum ex Ungaria literarum, in quibus Vaczius meus perscripsit, se diaconum in ecclesia Kereszturiensi ad Bodrog agenti, matreque mea in convictu eiusdem viventi, 25. április vitam cum morte mutasse. Ego mox genio valedicens, pileum lugubri panno tegi iussi, lyramque, cui quo^ que operamdare ceperam, non suspendi cum Judaeis ad salices, sed tribus thaleris distraxi, causa esse dicens, materiem gaudii mei penitus emortuam esse. Decimo etiam octavo septembris tumor quidam, apostematis credo prodromus, in dextri femoris flexura cum intolerabili dolore apparuit , qui omnes corporis artus vel ad minutissima quaeque opera inhabiles reddidit. Cuius cruciatus cum diutius ferre nequirem, in praesentia Casparis Dornavii Medicináé studiosi, chirurgus meus Ordinarius 25. septembris secuit, et postea optime curavit, cuius cicatricem etiamnum mecum porto. Quia vero auditores, quos in condiscipulatu aemulabar, partim Academiam petierunt, partim ad paedagogiam alio profecti sunt, ego gymnasium integri dumtaxat anni spatio frequentavi, ubi me ita strenue gessi perorando aliquoties et disputando publice, ut M. Helias Cuchlerus conrector fateretur, me praeter se non vidisse alium, qüi intra annum spatium maiores in literis fecisset progressus. Indulás Heidelbergbe. Prága, Dresda, Wittemberg, Zerbst. Soraborn, Magdeburg, Lipcse, Naumburg, Erfurt, Gotha, Eisenach, Fulda, Hanau, Frankfurt an Main városok érintésével megérkezés Heidelbergbe. Beszállás a város hídja körül egy fogadóba. Szabadulás egy