Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
aliis rubori íuerim. Aliquantisper Uyhelini substiti in schola Joannis Kállai, verum elapso vere anni 1595. studiosi quidam sclavi ex comitatu Thurocensi mihi et suaserunt et persuaserunt, ut studiorum gratia patres jesuiticos adirem, ubi paucos intra annos doctior evaderem. Seductioni facile parui, et una cum illis me in viam dedi, Cassoviamque unico die pedestri itinere attigi : utque facilius iter inceptum emetiri possem, ex veste longiore curtam feci, neala pedibus remora esset. Cassovia Eperjesinum progredi volens, ego in pago Eniszke ad decursum fluvii Taarcza, apud avunculum Stephanum Poli virum nobilem circa vesperam substiti, ut aliquid ab ipso viatici extorquerem. Interea quid monstri in sinu foverem, apud omnes susticui ; sed rogatus, quo tenderem, Ternaviam lingvae Germanicae discendi ergo proficisci velle respondi. Avunculus divinitus credo monitus, non destitit hortatibus, ut ab incepto supersederem, promittens serio se omnem moturum lapidem, ut commendatione sua apud virum nobilem filium eius instruendo mihi locus esset ; quam ego cum recusassem provinciám, non diu restitit, sed sequentis diei mane mecum Eperjesinum adscendit : interea comites mei Sarosium versus ante horam frustra me praestolaturos spondentes abierant. Ego vero itineris ignarus et sine comite longius progredi veritus, cum avunculo ad praenominatum pagum redii : apud quem ego otio simul et rusticationi per aestatem dedi operam. Post messem frugumve invectionem, vestibus meis attritis, et libris, quos mecum studendi ergo plenum canistrum sumseram, in schola Eperjensi vili pretio divenditis, circa septembrem, velut prodigus ille filius ad patrem, ita ego ad matrem redire coactus sum. Peracta Uyhelini vindemia, Benedictus Meszleni, scholae Liscensis rector, qui germanam sororem meam Elizabetham habuit postea in coniugio, sed tantum diebus XX. habuit, interna motus pietate, mihi togam nigram ex panno Lemberg fieri curavit, inque scholam Kereszturiensem ad Bodrogum, anno 1595. scholarchae Stephano Detsi 23. Novembris commendavit : ubi inter auditores maiores primum receptus sum. Cum hic viverem, et antea abstemius essem, jussu venerandi Georgii Scepesii Primarii pastoris, anno 1596, 25. Julii primo coena Dominica usus sum. Anno sequenti Stephanus Detsi, 16. Febr. iter est ingressus Academicum, cui successit Daniel Szegedi, sub quo ego et et collabcratorem et campanatorem anni spatio egi : sub quo paullo habui mitius, quam anno superiori