Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

vocationem; e contra Vagasienses cum Radvanyiensibus voca­tioni contradixerunt, dicentes, illum non esse vocalem. At vero hoc falsissimum est, cum cantores vocales esse ex officio debeant. Propter hanc promptitudinem Vitanyiensium quoties vestra opera uti voluerint, lubenter impendite. Quia vero Vagasienses et Radvanyienses parum aut nil ab Ecclesia pendere velint, puta quos multoties, sed adhuc frustra, monui, ut fruges parochi apud sese illegitime depositas tentas, ad horreum Vitanyiense transportarent; üli vero, audita scribo, manum cum Ecclesia conseruerunt, Ecclesiam non audiverunt, quia si non totam, magnam partém frugum abliguriverunt; jam vero de pastore non admodum sunt solliciti, putantes offam illám semel abreptam impune deglutiri posse. Rebus itaque sic stantibus tales inobedientes ad saniorem sunt revo­candi mentem, ut sciant se ab alio dependentiam habere, quod quandiu obedientia sua non demonstraverint, Reverende domine Barsi tibi interdico apud Vagasienses interea docere, sicut et tibi Reverende domine Vári apud Radvanyienses, etiamsi multoties fueritis ab ipsis requisiti. Idem dictum putent alii viciniores ministri. Refundant prima quaque occasione panem sacrum parocho suo, nec illotis ausint contaminare manibus, consentiantque in conducendo pastore. Audio quendam ministrum, cujus nomini parco, non raro illac equitare, ebrietatem exercere, clandestinos commutare sermones, imo etiam publice docere, quem si animadverteritis, ipsum monete, ab hoc interdicto supersedeat ne facti magis adhuc, quam (így!) coepit, poeniteat. Hoc vos mature monere volui, secus non facite. Dabam 24. Octob. 1631. 1 33. • Tu Thoma Kemecsei, rector scholae Vitanyiensis, quan­doquidem tres arabiles terras a pastore olim Vitanyiensi ad serendum Stephano Kovats concessas, nulla habita intribitionis nomine meo factae ab eodem Stephano Kovats violenter ad­emeris, inque tuam rationem ademeris, praetendens mortuo pa­store te legitimum esse successorem, quia publice nonnunquam instituas preces, quam etiam potestatem a me tibi non con­cessam temerario ausu usurpasti. Quare prima statim occasione factorum tuorum rationem apud me reddere non praetermittas. Secus non facturus. 24. Octob. 1631. 1 Széljegyzet: 20. Novembris die Jovis Gönczi István, Hutka István bistei biró dixerunt 16. Novembris in Radvány docuisse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom