Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
34. Comparuit rector 30. Octobris, qui antequam ademisset dictas terras arabiles, cum ipse, tum pagi judex inhibitione sub nomine meo usi sunt, ne araret, at ille spreta inhibitione dixit sibi neminem in ea re imperare. Stephanus Kovats dixit terras illas a Papaio ipso impetrasse, sed testimonium producere non potuisse. Quia vero contemsit inhibitionem, dignum judico, qui censurae judicis politici subjaceat, judicet num rectori incumbat aliquid pro aratione solvere. 35. Georgio Lövei pastori Mádiensi. Gratiam et pacem in Domino. Vestras Michael Bada conquestus est apud me de injuria sibi a quodam affine illata, quasi apud nos matrimonio sese devinxisset, quapropter Reverentiam tuam publicitus noluisse novi sui matrimonii memóriám denunciare. Apud nos matrimonia non solent iniri, nisi mediantibus proxenetis juramento ad procandum solenniter inauguratis ; ego quia hominem istum vestrum de facie et nomine non noveram, neque de crimine ipsi objecto aliquid antea inaudiveram, procum ad me accersitum ablegavi ad Gregorium Osvald nostratem, apud quem circa ferias Michaelis triturationi dedit operám vester iste Bada, cum ille, tum procus juratus constanter asserunt, nihil sibi constare de matrimonio apud nos aut inito aut etiam consummato, praeterquam quod foemina quandam viduarn laudasse quendam illi, sed alterum rursus dissuasisse; illum vero in sua viduitate suspicione procul, ut virum decuit permansisse..Hoc tuam Reverentiam scire volui, petitioné vestratis Badae ad scribendum provocatus. Vale feliciter. Dabam Liscae a prandio 24 Novemb. 1631. Stephanus P. Miscolcinus, quem tu aliquando scoptice satis exulem salutasti. 36. Testimoniales liierae Francisco Halászi in negocio uxoris idtra Tibiscum profecturo datae 25 Novembris. • Minden névvel nevezendő méltóságos rendbeli és tisztbeli böcsületes uraimnak és asszonyimnak, valakik ez levelemet látják és olvassák, és Isten kegyelmének szivemből való kivánása után, tisztem szerént való alázatos szolgálatomat és Istenhez nyujtaudó imádságomat ajánlom. Mivel ez levelem mutató Nagyhalászi Ferencz, Zemplén-vármegyében való vámos-