Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
24. Ambrosio Liszkai in ecclesiae choro Ujheliensis praecentori, 6. Septembris. Salutem in Filio Dei tibi tuisque pr. Praestantissime domine Ambrosi, si internus ille spiritus tuus divino plenus flamine te ex humiliore functione ecclesiastica ad longe sublimiorem trahit, tu ipse, et non alius, testis infallibilis esse poteris. Ego enim ita judico, ut qui ad pedes doetoris cujuspiam avidissime didicerit sessitare, eum ipsum postmodum ardenti cum desiderio desiderare, ut aliquando una cum doctore suo sedeat et non Semper a nutu alterius pendeat, verum se quoque doctorem salutari audiat, eadem mihi de te mens. Quare mi fráter, si praecentoriam tuam functionem pastorali nmnere velis permutatam, habebis me tui honoris et r emolumenti promotorem et commendatorem. Quod ut commodius perficere queam, volo prius, quam alio commendem, praestantiae tuae concionem hic in ecclesiae nostrae templo habitam audire. Venies itaque ad me praemeditata concione et a venerabili ecclesiae Ujheliensis ministerio per literas commendatus, ad sequentem 12. qui est Veneri dicatus, aut ad 14. Septembris, qui erit dies domini. Interea ne animis pendeam, relationem tuam videre cupio. Vale. 25. Gregorii Ujheli commendatio in incertum cum patenti directa 17. Septembris. Gratiam et paeem cum Spiritus Sancti sanctificatione precatur et sua officia candide pollicetur. Viri Clarissimi, Ecclesiarum sanguine Christi collectarum pastores meritissimi, praesentium exhibitor Reverendus Gregorius Ujheli, aliquot Ecclesiarum in hac dioecesi Zempleniensi antehac pastor strenuus, nunc vero extra omnem functionem sui juris fráter, satagit veteres invisere amicos et fumum de patriis jam tandem cernere tectis, et si qua in hac peregrinatione sua functio divinitus sese offerret, amplecti. Quare ad quorum notitiam hae meae literae pervenerint, universos et singulos, praecipue vero Venerandos dioeceseon antesignanos reverenter et fraterne peto, velint optimum hunc senem compresbyterumque nostrum omni humanitate et favore complecti, imo ad functionem quoque sacram inter suos promovere, ne quod residuum superest vitae, contra sponsionem