Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
piae matri Ecclesiae datam turpi in otio inglorius transigat. Valeant et vivant feliciter Clarissimae dominationes vestrae una salute omnes. Dabam Liscae. 26. Convocatoria a Bodrogkeresztur ad Ujhely ad 25. Septemb. Liscam. Gratiam et pacem animi corporisque sanitatem precatus, me meaque studia Clarissimis et Éeverendis vestris dominationibus candide commendo. In particulari synodo Ujhelini nuper habita causarum una propter absentiam legati Gombanianae nostratis tractari non pontúit, jam vero non cessat me etiam valetudinarium per suos nobiles officialesque nostros identidem fatigare et obnixe orare, ut neptis suae negocium postquam Generosissimus dominus vicecomes cum suis politice composuit, tandem aliquando ecclesiastice quoque finem suum speratum videat. Quia vero res est tanti momenti, quae Judicium disquisitionemque saniorum requirit, piacúit Clar. d. vestras per praesentes requirere et monere, negociis aliis paulisper sepositis, velint ad horam octavam matutinam diei XXV Septembris hic Liscae comparere, et quod in emolumentum Ecclesiae, et personae lapsae, sed poenitere cupientis medicinám vergat, decernere, — secus non facturae. Valete et salvete quotquot estis una salute omnes. Dabam Liscae domiüica 14 post Trinitatis 1631. Quicunque vestrum perlegerit, statim exhibitori longius transferendus restituat. 27. Rectori scholae Tholtsvensis, Horvatiensis. Salutem in Domino. Quandoquidem quosdam ex Venerabili fratrum Presbyterio, certorum negociorum gratia die Jovis sequenti in parochia Liscensi habiturus, eosdemque peractis peragendis prandio excepturus sum: vos Ornatissimi rectores tholtsvensis et horvatiensis per praesentes requiro, moneo et hortor, ad dicti diei prandium mittatis mihi pisces saxatiles, quo vestra liberalitate venerabilem fraternitatem nostram digne excipiam. Opera vestra erit mihi grata, et tandem recompensanda. Secus non faciatis et feliciter valeatis. Liscae 23. Septembris.