Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
56. Benedicto Bakai illustris gymnasii Patakinensis professori et pastori, 23. Novembris 1630. Post uberem vindeiniam largiatur pacis ille princeps pacem charitate fratrum mutua turgidam. Amen. Reverende vir, amice honorande, insolita est haec Bodrogii nostri exundatio, supramodum vereor, ne insolitam quoque portendat calamitatem, cujus ego dum quotidie decrementum exspecto, accretionem in dies majorem fieri videó et culinae meae matériám penitus surreptam sentio. Nam eluvio ista nullám in sylva nostra reliquit, ideoque ad lignandum aridam inhabilem reddidit, adeo ut nisi vicinorum amicitia ligna mature acquiram, parvuli mei frigoris asperitatem magno cum parentum cordolio sentient. Quare amicitiam tuam Reverendam etiam atque etiam peto, velit inopiam istam, quantum potest, sublevare; poterit vero, si apud absentis Generosi domini praefecti vices gerentem, duos aut tres ligni curros, ex termino Benyensi a nostris Magita vocato mihi impetravit, proque tutiori vectura commissione quoque ad judicem Benyensem exoraverit. Quod ut Reverenda tua dominatio non illibenter faciat, eandem secundoque amanter peto. Vale feliciter, Christus christianorum Lucina dilectissimae tuae costae gravissimos puerperii dolores mitiget, pristinam valetudinem restituat, filiolumque vestrum in timore Domini educatum longum vivere faciat. Reverendo et Clarissimo viro dominó Benedicto Bakai, illustris Patakinensis gymnasii professori vigilantissimo, ecclesiaeque ejusdem fidelissimo pastori, dominó et in Christo fratri meo observandissimo. 57. Reverendis viris ob evangélium Jesu Christi patria exulibus Paulo Hladicio et Mathiae Polydoro Puchovii degentibus. Salutem in Filio Dei precatus, me meaque Reverendis vestris dominationibus amice commendo. Occupationes meae, quibus hodie premor, sacerrimae tempus mihi praeripuerunt copiosas ad vos viros Reverendos scribendi literas. Scribo nihilominus, ut possum paucis, quibus significo, me partim supramodum laetari, quod audiam vos omnes esse incolumes, partim moerore confici, quod tristissimo