Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
mesterhez nem adtának. Kivánom, hogy az pásztor irjon az mesternek élete és maga viselése felől, hadd tudhassam, ha az negyedik esztendőt is meg kelljen-e engedni, nem-e? 5i. : Georgio Cserepi pastori kozmajensi, 21. Augusti. S. P. Reverende vir, conqueritur apud me vicinus tuus R. Michael Csicseri, quod Generosus Paulus Ujfalusi praetensa futili causa, neque ipse solvit, neque inquilinis suis autor est, ut suo pastori solvant. Grave est autem gratis, ingrato praesertim servire. Quare, quia monente Apostolo aliorum onera portare debemus, justum et aequum est vicino tuo operám in tarn honesta functione impendere, nam tua res agitur paries dum proximus ardet. Transi itaque solus, aut si aliquem fidissimum comitem nancisci poteris nobilem personam cum ea ad dictum Paulum, quem meo nomine salutatum interrogabis, cujus autoritate fretus salarium ordinarii et legitime conducti sui pastoris interceperit, colonosque suos inhibuerit ordinariam solutionem eidem pendere. Magnum, die, attentavit, et nisi mature obviam futuro malo iverit, pejor exitus longe sequetur. Mone illum etiam atque etiam meo nomine, ut sine ulla tergiversatione statisfaciat, si non ipse, at certe suos colonos satisfacere jubeat. Quod ni fecerit, dicito, me adhuc infames illas literas, quas de suo pastore ad me seripserat, apud me detinere et aliquot ex fratribus nostris ad inclytum comitatum amandaturum graviterque conquesturum de duobus, primo quod pastorem suum anno superiori immerentem apud me graviter oneraverit, et cum processu visitationis jure propterea cum pastore agere vellem, nullum potuit habere sui facti testem; die etiam literas illas ad inclytum comitatum transmissurum, opemque ejusdem imploraturum; secundo, quod nunc etiam annuum proventum vetuit subditis solvere pastori et quidem privata autoritate. Dicat ipse album aut atrum, videat et ad me tempestive Reverenda dominatio tua omnia perseribat. Vale. 52. Georgio Salánki collegae docentium in schola Patakina, 22. Augusti. Salutem in Filio Dei et pinguissimam spem precatus, amicitiam et officia mea commendo.